Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/52

From GATE
Revision as of 17:46, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "ad Ignatium. Harum, primus (quod sciam) meminit sanctus Bernardus ser. 7 in Psalmum »Qui habitat«; sed neque in codicibus Graecis habentur, neque grauitatem eloquii S. Ignat...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ad Ignatium. Harum, primus (quod sciam) meminit sanctus Bernardus ser. 7 in Psalmum »Qui habitat«; sed neque in codicibus Graecis habentur, neque grauitatem eloquii S. Ignatii omnino redolent. Unum hoc loco admonendum videtur, non esse magnam fidem habendam codicibus Graecis, qui nunc extant, quando discrepant a Latinis: saepe enim emendatiores inueniuntur codices Latini, quam Graeci, quod verum esse intelliget, quo conferet testimonia, quae ex Ignatio citant sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum & Theodoretus in Dialogis cum verbis eiusdem ignatii, quae nunc habentur in codicibus Latinis & Graecis.


De sancto Polycarpo – (71)

Sanctus Polycarpus episcopus & martyr, unam scripsit epistolam egregiam ad Philippenses, quae cum epistolis sancti ignatii circumfertur; eius epistolae eminit sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. & Eusebius lib. 3 hist. cap. 30 alias 36. Vixit tempore S. Ignatii, sed superuixit usque ad Imperium M. Antonini, ut idem S. Hieronymus in eodem loco testatur.


De sancto Dionysio Areopagita – (71)

Sanctus Dionysius Areopagita S. Pauli Apostoli discipulus discipulus fuit, tes- te santo Luca, Act. 17. Quamuis autem a nonnullis dicatur martyrium subiisse sub Domitiano; contra tamen sentiunt alii, quoniam ipse idem sanctus Diony- sius in libro de diuinis nominibus cap. 4 nominatim allegar S. Ignatii verba ex epistola ad Romanos: quam epistolam scriptam esse constat anno septimo Traiani, quo anno sanctus Ignatius maryrio coronatus est. Scribit autem (inquit Areopagita) & diuinus Ignatius »Amor meus crucifixus est« haec autem ver- ba in epistola ad Romanos leguntur: quomodo igitur potest Dionysius obiis- se tempore Domitiani, qui Traianum praecessit, si citat epistolam scriptam septimo anno Traiani? Existimamus igitur sanctum Dionysium fuisse quidem sanctorum Ignatii & Polycarpi aequalem, sed superuixisse usquead Imperium Adriani.
Opera sancti Dionysii, quae nunc extant, haec snt:
De Caelesti hierarchia, lib. 1.
De Ecclesiastica Hierarchia, 1.
Item Epistolae ad Caium, 4.
Ad Dorotheum, 1.
Ad Sosipatrum, 1.
Ad Polycarpum, 1.
De Diuinis nominibus, 1.
De mystica Theologia, 1.
Ad Demophilum, 1.
Ad Titum, 1.
Ad Apollophanem, 1.
Ad S. Ioannem Apostolum, 1.