De scriptoribus ecclesiasticis
p. 34
ad Ignatium. Harum, primus (quod sciam) meminit sanctus Bernardus ser. 7 in Psalmum »Qui habitat«, sed neque in codicibus Graecis habentur, neque grauitatem eloquii S. Ignatii omnino redolent.
Unum hoc loco admonendum videtur, non esse magnam fidem habendam codicibus Graecis, qui nunc extant, quando discrepant a Latinis: saepe enim emendatiores inueniuntur codices Latini, quam Graeci, quod verum esse intelliget, quo conferet testimonia, quae ex Ignatio citant sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum & Theodoretus in Dialogis, cum verbis eiusdem Ignatii, quae nunc habentur in codicibus Latinis & Graecis.
[48.]
De sancto Polycarpo – 71
Sanctus Polycarpus episcopus & martyr, unam scripsit epistolam egregiam ad Philippenses, quae cum epistolis sancti Ignatii circumfertur; eius epistolae meminit sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis & Eusebius libro 3 historiae cap. 30 alias 36.
Vixit tempore S. Ignatii, sed superuixit usque ad imperium M. Antonini, ut idem S. Hieronymus in eodem loco testatur.
[49.]
De sancto Dionysio Areopagita – 71
Sanctus Dionysius Areopagita S. Pauli apostoli discipulus fuit, teste sancto Luca, Act. 17.
Quamuis autem a nonnullis dicatur martyrium subiisse sub Domitiano, contra tamen sentiunt alii, quoniam ipse idem sanctus Dionysius in libro de diuinis nominibus cap. 4 nominatim allegat S. Ignatii verba ex epistola ad Romanos: quam epistolam scriptam esse constat anno septimo Traiani, quo anno sanctus Ignatius maryrio coronatus est.
Scribit autem (inquit Areopagita) & diuinus Ignatius:
»Amor meus crucifixus est« haec autem verba in epistola ad Romanos leguntur, quomodo igitur potest Dionysius obiisse tempore Domitiani, qui Traianum praecessit, si citat epistolam scriptam septimo anno Traiani? Existimamus igitur sanctum Dionysium fuisse quidem sanctorum Ignatii & Polycarpi aequalem, sed superuixisse usque ad imperium Adriani.
Opera sancti Dionysii, quae nunc extant, haec sunt:
De Caelesti Hierarchia, lib. 1.
De Ecclesiastica Hierarchia, 1.
Item Epistolae ad Caium, 4.
Ad Dorotheum, 1.
Ad Sosipatrum, 1.
Ad Polycarpum, 1.
De Diuinis nominibus, 1.
De mystica Theologia, 1.
Ad Demophilum, 1.
Ad Titum, 1.
Ad Apollophanem, 1.
Ad S. Ioannem Apostolum, 1.