Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/51

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1 ad 100

p. 33



Denique in antiquis codicibus conciliorum, non inueniuntur canones apostolorum, nisi quinquaginta. Et vere canones qui errorem sapiunt & ab haereticis superadditi videntur, sunt canones posteriores, ut can. 65 de Sabbato non ieiunando & 67 de baptizatis vel ordinatis ab haereticis & 84 de numero librorum sacrorum, in quo canone multa sunt errata manifesta. Quod vero Gratianus dicit initio distinctionis sextae decimae, canones apostolorum auctoritate Zepherini papae esse sexaginta: fortasse vitio librariorum erratum est in numero.
De disputatione S. Petri cum Apione & de Itinerario eiusde S. Petri, quod non extat, nisi forte (ut supra diximus) idem sint Itinerarium & Recognitiones, non est multum laborandum: ab initio enim reprobata leguntur, tum apud sanctum Hieronymum in libro de scriptoribus ecclesiasticias tum apud sanctum Athanasium in Synopsi.
De Liturgia S. Clementis idem fere dicendum occurrit, quod de Liturgia S. Iacobi, eam vere Clementis esse, sed a posterioribus auctam: credibile autem est, Clementem non ex proprio iudicio, sed ex ritu, quem obseruari viderat a sancto Petro, Liturgiam composuisse, quemadmodum & ipse sanctus Petrus nihil aliud faciebat in offerendo sacrificio eucharistico, nisi quod ipse Dominus fieri iusserat. Meminerunt Liturgiae S. Clementis Proclus patriarcha Constantinopolitanus libro 7 de traditione diuinae Missae & Bessarion Cardinalis in libro de sacramento eucharistiae.


[47.] De sancto Ignatio – 71

Sanctus Ignatius episcopus Antiochenus, post sanctum Petrum apostolum & sanctum Euodium, sedere coepit anno Domini 71 & sedit annis 40 & Romae passus est anno undecimo Traiani, teste sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis. Scripsit epistolas utilissimas, ut testatur sanctus Polycarpus eius aequalis, qui in epistola ad Philippenses dicit, se collegisse epistolas Ignatii quotquot inuenire potuit.
Eusebius libro 3 historiae cap. 30 septem enumerat epistolas sancti Ignatii, ut etiam sanctus Hieronymus loco citato, unam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallianos, quartam ad Romanos, quintam ad Philadelphios, sextam ad Smyrnaenos, septimam ad Polycarpum. Praeter has inueniuntur aliae quinque: ad Mariam Cassabolitam una, ad Antiochenos altera, ad Tarsenses tertia, ad Philippenses quarta, ad Heronem quinta. Atque hae quinque epistolae, quamuis ad manus Eusebii & Hieronymi non peruenerint, tamen ob styli similitudinem, & spiritum vere apostolicum a viris doctis omnino recipiuntur.
Tres aliae circumferuntur, ad B. virginem Deiparam una, & ad sanctum Ioannem Euangelistam duae, quibus additur epistola B. virginis