Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/48

From GATE
Revision as of 17:34, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " post reditum ab exilio. <br> Cui consentiunt eusebius lib. 3 <i>hist.</i>, cap. 24. Epiphanius in haeresi quin- quagesima prima, Hieronymus in lib. <i>de Script. Eccles.</i>...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



post reditum ab exilio.
Cui consentiunt eusebius lib. 3 hist., cap. 24. Epiphanius in haeresi quin- quagesima prima, Hieronymus in lib. de Script. Eccles. Victorinus & Pri- masius in expositione Apoc. Beda, Rupertus & alii initio expositionis in Ioan- nem.

Fortasse haec Prochori narratio de rebus gestis S. Ioannis, est liber ille, qui sub nomine Circuitus Ioannis, inter apocrypha recensetur a S. Athanasio in Synopsi.


De sancto Lino – (70)

Similis narrationi Prochori est narratio, quae sub nomine S. Lini extat in Bi- bliotheca S. Patrum.
Narrat enim auctor ille multa de actis S. Petri, quae vel falsa vel dubia sunt; neque testimonium habet hoc opusculum S. Lini a veteribus.
Inter alia scribit auctor, Agrippam fuisse Praefectum urbis tempore passionis S. Petri, atque ab isto Agrippa fuisse S. Petrum occisum, sine consensu Impe- ratoris Neronis, a quo etiam id factum postea fuisse improbatum.
Sed neque constat Praefectum Urbis tunc fuisse Agrippam: & necem S. Petri Neroni displicuisse, repugnat omnibus veteribus Patribus.
In eadem narratione scribit auctor, uxorem Albini secundum doctrinam S. Pe- tri, repudiasse thorum viri sui ob amorem castitatis, inuito & reclamante marito.

Haec vero doctrina S. Petri esse non potest, cum repugnet doctrinae coapostoli eius Pauli, 1 Corinth. 7. Fateor quidem a S. Lino conscripta fuisse Acta S. Petri, vel potius Acta sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, quod aliqui dicunt, & de Actis S. Petri in Romano Breuiario legitur: sed ea non extare, & loco eorum supposita fuisse, quae nunc extant, arbitramur.


De S. Clemente Romano – (92)

Clemens Romanus, qui anno tertio Traiani martyrio coronatus est, cum sedis- set in Apostolica sede annos nouem, multa scripsisse fertur, videlicet,
Epistolas duas ad Corinthios.
Duas ad Iacobum fratrem Domini.
Tres ad diuersos.
Libros decem Recognitionum.
Libros 8 constitut. Apostolicarum.
Canones Apostolorum.
Itinerarium s. Petri.
Disputationem S. Petri cum Apione; & Liturgiam.
Epistola prior de Corinthios non extat; eius tamen mentionem faciunt passim veteres Patres, ut epistolae grauissimae & epistolae S. Pauli