Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/48

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 30



post reditum ab exilio. Cui consentiunt Eusebius libro 3 historiae, cap. 24, Epiphanius in »haeresi quinquagesima prima«, Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis, Victorinus & Primasius in expositione Apoc., Beda, Rupertus & alii initio expositionis in Ioannem.
Fortasse haec Prochori narratio de rebus gestis S. Ioannis, est liber ille, qui sub nomine Circuitus Ioannis, inter apocrypha recensetur a S. Athanasio in Synopsi.


[45.] De sancto Lino – 70

Similis narrationi Prochori est narratio, quae sub nomine S. Lini extat in Bibliotheca S. Patrum. Narrat enim auctor ille multa de actis S. Petri, quae vel falsa vel dubia sunt, neque testimonium habet hoc opusculum S. Lini a veteribus.
Inter alia scribit auctor, Agrippam fuisse praefectum urbis tempore passionis S. Petri, atque ab isto Agrippa fuisse S. Petrum occisum, sine consensu Imperatoris Neronis, a quo etiam id factum postea fuisse improbatum.
Sed neque constat Praefectum urbis tunc fuisse Agrippam & necem S. Petri Neroni displicuisse, repugnat omnibus veteribus patribus.
In eadem narratione scribit auctor, uxorem Albini secundum doctrinam S. Petri, repudiasse thorum viri sui ob amorem castitatis, inuito & reclamante marito.
Haec vero doctrina S. Petri esse non potest, cum repugnet doctrinae coapostoli eius Pauli, 1 Corinth. 7. Fateor quidem a S. Lino conscripta fuisse Acta S. Petri, vel potius Acta sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, quod aliqui dicunt, & de Actis S. Petri in Romano Breuiario legitur, sed ea non extare & loco eorum supposita fuisse, quae nunc extant, arbitramur.


[46.] De S. Clemente Romano – 92

Clemens Romanus, qui anno tertio Traiani martyrio coronatus est, cum sedisset in apostolica sede annos nouem, multa scripsisse fertur, videlicet:
Epistolas duas ad Corinthios.
Duas ad Iacobum fratrem Domini.
Tres ad diuersos.
Libros decem Recognitionum.
Libros 8 constitutionum apostolicarum.
Canones apostolorum.
Itinerarium S. Petri.
Disputationem S. Petri cum Apione; & Liturgiam.
Epistola prior de Corinthios non extat, eius tamen mentionem faciunt passim veteres patres, ut epistolae grauissimae & epistolae S. Pauli