Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/47

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1 ad 100

p. 29



sed vir aliquis grauis, notus apostolo ex operibus bonis. Proinde non est probabile, illum superuixisse usque ad tempora Pii pontificis.
Deinde scribit S. Hieronymus loco notato, librum Pastoris apud Graecos fuisse notissimum, apud Latinos pene ignotum, at si auctor libri fuisset homo Latinus & Romani pontificis frater, debuisset liber ipsius notior Latinis esse, quam Graecis.
Existimo igitur diuersos esse auctores, & diuersos eorum libros, quamuis idem fere nomen gererent, nam praeter ea quae dicta sunt, is qui ab apostolo salutari iubetur, vocatur Hermam, frater Pii dicitur Hermes. Deinde liber, qui scriptus dicitur a fratre pontificis, praecipue continebat mandatum Domini per angelum, ut Pascha die Dominico celebraretur, at in libro Pastoris, qui a veteribus citatur, & qui adhuc extat, nulla mentio sit Paschatis celebrandi die Dominico. Quare probabile est, librum Hermetis, fratris pontificis, cito interiisse, & solum reliquum esse illum celebriorem, quem scripsit Hermam discipulus apostolorum.
Quod etiam confirmatur ex eo, quod S. Irenaeus lib. 4 cap. 37 citans eum librum, dicit: »Bene ergo scriptura dicit, primo omnium crede, quoniam unus est Deus«. Neque enim Irenaeus scripturam absolute vocaret librum auctoris sui temporis, & qui Apostolus vel Apostolorum auditor non fuisset.


[44.] De Prochoro, uno ex primis septem diaconibus

Prochorum fuisse unum ex primis septem diaconibus testatur S. Lucas in Actis Apostolorum cap. 6.[1] Sed narratio, quae sub eius nomine extat in Bibliotheca S. Patrum, videtur omnino conficta. Nam quod in ea legitur, sanctum Ioannem apostolum & euangelistam, cum ei forte obtigisset Asia, grauissime id tulisse, ac vehementer ingemuisse, seque ad pedes aliorum apostolorum abiecisse, atque propterea a sancto Petro fuisse reprehensum, indignum omnino est tanto apostolo.
Quod in eadem narratione scribitur, posteaquam S. Ioannes ex olla seruentis olei illaesus exiuit, a fidelibus, qui illic aderant, Ecclesiam in eius honorem fuisse constructam, incredibile est. Qui enim id auderent in oculis saeuientis Domitiani?
Quod denique in eadem narratione dicitur, euangelium a S. Ioanne in insula Pathmo fuisse conscriptum, repugnat communi sententiae, quae habet, euangelium a sancto Ioanne scriptum fuisse diu post exilium Pathmos, in ultima sua aetate.
Vide sanctum Athanasium in Synopsi extrema, ubi dicit, euangelium praedicatum quidem a sancto Ioanne in Pathmo, sed editum Ephesi


  1. Act 6,5.