Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/46

From GATE
This page has not been proofread



De S. Luca Euangelista – 44

Sanctus Lucas Euangelista, sancti pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens: scripsitque duo sacra volumina, Euangelium & acta Apostolorum: testis Hieronymus in lib. de Script. Eccles. Neque di his ulla controuersia est.


De auctore libri qui Pastor inscribitur

Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit, Pastorem. Is liber quamuis a sancto Hieronymo in lib. de scriptoribus Eeclesiasticis utilis esse dicatur, & nomine scripturae a sancto irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur; & ab aliis antiquissimis Scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur; tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum: nam Gelasius in Concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in prologo Galeato; & sanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae Synodi, & Eusebius lib. 5 hist cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone; quod idem scripsit Tertullianus in lib. de pudicitia.
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait, »Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c. Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.
Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus salutari iuserat in epist. ad Romanos: nam inter illam salutationem, & Pontificatum Pii, intercedunt, ut minimum, anni centum, & qui salutabatur ab Apostolo, non erat infans recens natus,