Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/46

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 28



[42.] De S. Luca euangelista – 44

Sanctus Lucas euangelista, sancti Pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens, scripsitque duo sacra volumina, euangelium & acta apostolorum, testis Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiastis. Neque de his ulla controuersia est.


[43.] De auctore libri qui Pastor inscribitur

Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit Pastorem. Is liber quamuis a sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis utilis esse dicatur & nomine scripturae a sancto Irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur, & ab aliis antiquissimis scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur, tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum, nam Gelasius in concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in »prologo Galeato«, & sanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae synodi, & Eusebius libro 5 historiae cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone, quod idem scripsit Tertullianus in lib. de pudicitia.
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de scriptoribus ecclesiasticis dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait: »Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c.[1] Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti Pii Romani pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam angelus in habitu pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.
Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii pontificis ille sit, quem apostolus salutari iuserat in epistola ad Romanos, nam inter illam salutationem & pontificatum Pii intercedunt, ut minimum, anni centum, & qui salutabatur ab apostolo, non erat infans recens natus,
_______________

  1. Rm 16,14.