Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/46

From GATE
Revision as of 17:27, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De S. Luca Euangelista – (44) <br> Sanctus Lucas Euangelista, sancti pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens: scripsitque duo sacra volum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De S. Luca Euangelista – (44)

Sanctus Lucas Euangelista, sancti pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens: scripsitque duo sacra volumina, Euangelium & acta Apostolorum: testis Hieronymus in lib. de Script. Eccles. Neque di his ulla controuersia est.


De auctore libri qui Pastor inscribitur

Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem ins- cripsit, Pastorem. Is liber quamuis a sancto Hieronymo in lib. de Script. Ec- cles. utilis esse dicatur, & nomine scripturae a sancto irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur; & ab aliis antiquissimis Scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Ori- gene in testimonium adducatur; tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum: nam Gelasius in Concilio Romano inter apocrypha scrip- ta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in prologo Galeato; & sanctus Athana- sius in libro de decretis Nicaenae Synodi, & Eusebius lib. 5 hist cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone; quod idem scripsit Tertullianus in lib. de pudicitia.
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duo- bus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis homini- bus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lu- cam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait, »Salutate Asyncritum, Phle- gontem, Hermam«, &c. Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliotheca- rius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Concilio- rum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quo- niam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.
Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus salutari iuserat in epist. ad Romanos: nam inter illam salutationem, & Pontificatum Pii, intercedunt, ut minimum, anni centum, & qui salutabatur ab Apostolo, non erat infans recens natus,