Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/45

From GATE
Revision as of 11:11, 13 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1 ad 100

p. 27



Obiit hic beatissimus apostolus glorioso martyrio coronatus anno septimo Neronis, ut scribit sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis.
Quod autem Epiphanius scribit »haeresi 78« obiisse sanctum Iacobum anno aetatis suae nonagesimo sexto, non videtur probabile. Fundamentum enim huius numeri est opinio illa falsa Epiphanii, quod sanctus Ioseph anno quadragesimo aetatis suae genuerit Iacobum, deinde anno octogesimo viduus existens, acceperit Mariam coniugem; quo tempore fuisset Iacobus annorum quadraginta, quibus si addamus triginta tres annos Domini & viginti quatuor quibus post ascensionem Domini Iacobus superuixit, ut idem Epiphanius dicit, fient anni Iacobi nonaginta sex completi.
Sed hic multa sunt improbabilia, nam nec probabile est, Iacobum filium fuisse Ioseph, nec Ioseph annorum octoginta accepisse Mariam in coniugem, nec Iacobum electum esse ad apostolatum, cum esset pene decrepitus, nec eundem Iacobum superuixisse solum annis viginti quatuor, cum ex communi opinione gubernauerit ecclesiam Hierosolymitanam annis triginta & obierit anno septimo Neronis.


[40.] De S. Iuda apostolo – 34

Sanctus Iudas frater Iacobi, Apostolus ex duodecim, unam eamque breuem scripsit epistolam, quam ecclesia, ut sacram & canonicam recipit.
Vide quae scripsimus lib. 2. »De Verbo Dei«, cap. 18. De obitu huius apostoli nihil habemus certi.


[41.] De S. Marco evangelista – 44

Sanctus Marcus evangelista martyrio coronatus anno octauo Neronis, breue scripsit euanglium, testis sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis. Graece scriptum initio S. Marci euangelium, scribunt sanctus Hieronymus in praefatione ad Damasum, & sanctus Augustinus lib. 1. cap. 2 de consensu euangelistarum. Latine autem scriptum, testatur Damasus in vita sancti Petri, quae ponitur ad initium primi tomi conciliorum. Testantur etiam Syri, qui ad finem euangelii secundum Marcum scribunt, euangelium sancti Marci Romae & lingua Romana scriptum.
Sed quicquid de hac re sit, satis constat, Latinam veterem & vulgatam editionem tam Matt􏰁haei quam Marci ex Graeca editione translatam.