Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/44

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 26



in eodem loco hanc opinionem refellit, nam idem omnino est Iacobus Alphaei & Iacobus frater Domini, qui & minor dicitur in euangelio; & duos tantum nouit & celebrat ecclesia Latina, Iacobum fratrem Iohannis, die 25 iulii & Iacobum Alphaei fratrem Domini die primo maii.
Cur autem dicatur frater Domini, varie sentiunt auctores. Heluidius haereticus ausus est dicere, dictum esse fratrem Domini, quod esset filius B. virginis Mariae ex Ioseph. Sed haec haeresis est manifesta. Eusebius libro 2 historiae cap. 1 & Epiphanius »haeresi 78« volunt eum fuisse filium Ioseph de priore uxore, ac per hoc fratrem Christi eo modo, quo dicitur Ioseph pater Christi, videlicet putatitius, non verus.
Sed verius est, sanctum Ioseph fuisse perpetuo virginem, ut erat eius sanctissima coniux; & Iacobum fuisse filium Cleophae, qui Cleophas fuit frater sancti Iosephi; hinc enim Maria Cleophae dicitur soror matris Domini, Ioan. 19 quia erat uxor Cleophae fratris Ioseph. Usitatum enim est, ut coniuges duorum fratrum sorores nominentur & quemadmodum Maria Cleophae dicebatur soror Mariae matris Domini, sic etiam Iacobus dicebatur frater Domini, quia erat filius sororis matris Domini.
Hanc sententiam colligo partim ex Hegesippo, partim ex euangelio: Hegesippus enim apud Eusebium libro 3 historiae cap. 11 ex versione Ruffini, dicit, Simeonem fuisse consobrinum fratrem Saluatoris, quia erat filius Cleophae fratris Iosephi sponsi B. Mariae matris Domini.
Porro sanctum Iacobum minorem fuisse fratrem Simonis, & Ioseph & Iudae, testatur euangelium sancti Ma􏰁tthaei cap. 13 & Marci cap. 6 ubi dicuntur fratres Domini Iacobus & Simon & Iudas & hoc idem testatur Epiphanius haeresi 78, quare si Simon, siue Simeon (idem enim est nomen) erat frater Iacobi & Simeonis pater erat Cleophas frater Iosephi, certe sequitur, ut pater Iacobi fuerit Cleophas, non Ioseph.
Neque huic sententiae repugnat, quod sanctus Iacobus minor dicatur in euangelio, Iacobus Alphaei, potest enim fieri, ut pater sancti Iacobi fuerit binomius, quemadmodum sanctus Ma􏰁tthaeus dicitur etiam Leui, & sanctus Petrus dicitur etiam Simon; & obseruat sanctus Hieronymus in libro contra Heluidium, in sacris scripturis, multos esse binomios.
Quod a􏰁ttinet ad epistolam eius, non defuerunt olim, qui de eius auctoritate dubitarent, ut etiam hoc tempore ab haereticis in dubium reuocatur. Sed certissime epistola sacra & canonica est, de qua re vide quae scripsimus libro primo »de Verbo Dei« cap. 18.
Extat nomine sancti Iacobi protoeuangelium, sed ab ecclesia nunquam receptum.
Extat etiam liturgia eidem sancto Iacobo a􏰁ributa, quae tamen a posterioribus ita locupletata est, ut non sit facile diiudicare, quae pars eius liturgiae sanctum Iacobum habeat auctorem.