Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/45

From GATE
Revision as of 17:24, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Obiit hic beatissimus Apostolus glorioso martyrio coronatus anno septimo ne- ronis, ut scribit sanctus Hieronymus in lib. <i>de Script. Eccles.</i> <br> Quod autem Epiphaniu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Obiit hic beatissimus Apostolus glorioso martyrio coronatus anno septimo ne- ronis, ut scribit sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles.
Quod autem Epiphanius scribit haeresi 78 obiisse sanctum Iacobum anno aeta- tis suae nonagesimo sexto: non videtur probabile. Fundamentum enim huius numeri est opinio illa falsa Epiphanii, quod sanctus Ioseph anno quadragesi- mo aetatis suae genuerit Iacobum, deinde anno octogesimo viduus existens, acceperit Mariam coniugem; quo tempore fuisset Iacobus annorum quadra- ginta, quibus si addamus triginta tres annos Domini, & viginti quatuor quibus post Ascensionem Domini Iacobus superuixit, ut idem Epiphanius dicit, fient anni Iacobi nonaginta sex completi.
Sed hic multa sunt improbabilia; nam nec probabile est, Iaacobum filium fuisse Ioseph: nec Ioseph annorum octoginta accepisse mariam in coniugem, nec Ia- cobum electum esse ad Apostolatum, cum esset pene decrepitus: nec eundem icobum superuixisse solum annis viginti quatuor cum ex communi opinione gubernauerit Ecclesiam Hierosolymitanam annis triginta & obierit anno sep- timo neronis.


De S. Iuda Apostolo – (34)

Sanctus Iudas frater Iacobi, Apostolus ex duodecim, unam eamque breuem scripsit Epistolam, quam Ecclesia ut sacram & canonicam recipit. Vide quae scripsimus lib. 2. De Verbo Dei, cap. 18. De obitu huius Apos- toli nihil habemus certi.


De S. Marco Evangelista – (34)

Sanctus Marcus Evangelista martyrio coronatus anno octauo Neronis, breue scripsit Euanglium: testis sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. Graece scriptum initio S. marci Euangelium, scribunt sanctus Hieronymus in praefa- tione ad Damasum, & sanctus Augustinus lib. 1. cap. 2 de consensu Euange- listarum. Latine autem scriptum, testatur Damasus in vita sancti petri, quae ponitur ad initium primi tomi Conciliorum: testantur etiam Syri, qui ad finem Euangelii secundum marcum scribunt, Euangelium sancti marci Romae, & lin- gua Romana scriptum.
Sed quicquid de hac re sit, satis constat, Latinam veterem & vulgatam editio- nem tam Ma􏰁haei quam Marci ex Graeca editione translatam.