Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/44

From GATE
Revision as of 17:21, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " in eodem loco hanc opinionem refellit; nam idem omnino est Iacobus Alphaei & Iacobus frater Domini, qui & minor dicitur in Euangelio; & duos tantum nouit & celebrat Ecclesia...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



in eodem loco hanc opinionem refellit; nam idem omnino est Iacobus Alphaei & Iacobus frater Domini, qui & minor dicitur in Euangelio; & duos tantum nouit & celebrat Ecclesia Latina, Iacobum fratrem Iohannis, die 25 iulii, & Ia- cobm Alphaei fratrem Domini die primo Maii.
Cur autem dicatur frater Domini, varie sentiunt auctores. Heluidius haereticus ausus est dicere, dictum esse fratrem Domini, quod esset filius B. Virginis Ma- riae ex Ioseph. Sed haec haeresis est manifesta. Eusebius lib. 2 hist. cap. 1 & Epiphanius haeresi 78 volunt eum fuisse filium Ioseph de priore uxore, ac per hoc fratrem Christi eo modo, quo dicitur Ioseph pater Christi, videlicet putatitius, non verus.
Sed verius est, sanctum Ioseph fuisse perpetuo Virginem, ut erat eius sanctis- sima coniux; & Iacobum fuisse filium Cleophae, qui Cleophas fuit frater sancti Iosephi; hinc enim Maria Cleophae dicitur soror Matris Domini, Ioan. 19 quia erat uxor Cleophae fratris Ioseph. usitatum enim est, ut coniuges duorum fra- trum sorores nominentur. & quemadmodum Maria Cleophae dicebatur soror Mariae Matris Domini; sic etiam Iacobus dicebatur frater Domini, quia erat filius sororis matris Domini.
Hanc sententiam colligo partim ex Hegesippo, partim ex Euangelio: Hegesip- pus enim apud Eusebium lib. 3 hist cap. 11 ex versione Ruffini, dicit, Simeonem fuisse consobrinum fratrem Saluatoris, quia erat filius Cleophae fratris Iosephi sponsi B. Mariae matris domini.
Porro sanctum Iacobum minorem fuisse fratrem Simonis, & Ioseph & Iudae, testatur Euangelium sancti Ma􏰁haei cap. 13 & Marci cap. 6 ubi dicuntur fra- tres Domini iacobus & Simon, & Iudas & hoc idem testatur Epiphanius haeresi 78, quare si Simon, siue Simeon (idem enim est nomen) erat frater Iacobi & Si- meonis pater erat Cleophas frater Iosephi; certe sequitur, ut pater Iacobi fuerit Claophas, non Ioseph.
Neque huic sententiae repugnat, quod sanctus Iacobus minor dicatur in Euan- gelio, Iacobus alphaei; potest enim fieri, ut pater sancti Iacobi fuerit binomius, quemadmodum sanctus Ma􏰁haeus dicitur etiam leui, & sanctus Petrus dicitur etiam Simon; & obseruat sanctu Hieronymus in lib. contra Heluidium, in sacris scripturis, multos esse binomios.
Quod a􏰁inet ad epistolam eius, non defuerunt olim, qui de eius auctoritate dubitarent, ut etiam hoc tempore a haereticis in dubium reuocatur. Sed certis- sime epistola sacra & canonica est; de qua re vide quae scripsimus libro primo de Verbo Dei cap. 18.
Extat nomine sancti Iacobi Protoeuangelium, sed ab Ecclesia nunquam receptum.
Extat etiam Liturgia eidem sancto iacobo a􏰁ributa, quae tamen a posterioribus ita locupletata est, ut non sit facile diiudicare, quae pars eius Liturgiae sanctum Iacobum habeat auctorem.