Ab anno Domini 1 ad 100
p. 25
eiusdem Domini nostri, centesimus, vel centesimus primus, in pace quieuit: testes Eusebius in Chronico, sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis & alii.
Scripsit euangelium, Apocalypsin & epistolas tres, & quidem euangelium de quo nulla fuit unquam dubitatio, scripsit post alios tres euangelistas.
Et quoniam sancti apostoli breuitati studebant maxime, ideo sanctus Ioannes fere omnia praetermisit, quae ab aliis scripta fuerant, ea siquidem sola repetiit, quibus aliquid addendum asse existimauit.
De Apocalypsi dubitatio aliqua fuit olim, apud Graecos praecipue, & nunc est apud haereticos nostri temporis, quemadmodum etiam de secunda & tertia epistola.
Sed ecclesia catholica tum Apocalypsim, tum epistolas illas duas, ut euangelium & epistolam primam, in numerum sanctarum scripturarum sub nomini sancti Ioannis recipit.
Vide Controuersias nostras libro 1 »de Verbo Dei«, cap. 18 & 19.
[38.]
De sancto Matthaeo apostolo – 34
Sanctus Matthaeus apostolus primus omnium euangelium scripsit lingua patria, id est, Hebraica.
Testis est sanctus Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis qui etiam vidisse se & descripsisse affirmat euangelium sancti Matthaei lingua Hebraica scriptum; & ante Hieronymum id ipsum testati sunt Epiphanius haeresi 29 quae est Nazaraeorum, Eusebius lib. 3 cap 24, & Irenaeus libro 3 cap. 1.
Quis in linguam Graecam transtulerit Hebraicum Matthaei euangelium, ignorari scripsit sanctus Hieronymus.
Sanctus Athanasius in Synopsi scribit a sancto Iacobo fratre Domini fuisse expositum euangelium sancti Matthaei.
Utrum illa expositio fuerit versio in Graecum, non scimus.
De hoc sacro libro nulla fuit unquam dubitatio.
[39.]
De sancto Iacobo apostolo – 34
Sanctus Iacobus apostolus epistolam unam scripsit, quae de septem catholicis est.
Ac de ipso Iacobo, ut etiam de eius epistola, nonnulla quaestio est.
Graeci in Monologio tres Iacobos Apostolos celebrant, Iacobum Alphaei, die nono octobris; Iacobum, fratrem Domini, die vicesimo tertio eiusdem mensis, & Iacobum Zebedaei, die 30 aprilis.
Sanctus quoque Hieronymus in libro contra Heluidium meminit huius opinionis, quae tres Iacobos facit, duos ex numero duodecim apostolorum, & unum extra numerum. Sed recte idem sanctus Hiero-