Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/43"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " eiusdem Domini nostri, centesimus, vel centesimus primus, in pace quieuit: testes Eusebius in <i>Chron.</i> sanctus Hieronymus in lib. <i>de Script. Ec- cles.</i> & alii. <b...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 12: Line 12:
  
  
De Sancto Ma􏰁heo Apostolo – (34)
+
De Sancto Matt􏰁heo Apostolo – (34)
 
<br>
 
<br>
  

Revision as of 17:17, 29 May 2020

This page has not been proofread



eiusdem Domini nostri, centesimus, vel centesimus primus, in pace quieuit: testes Eusebius in Chron. sanctus Hieronymus in lib. de Script. Ec- cles. & alii.
Scripsit Euangelium, Apocalypsin & Epistolas tres; & quidem Euangeliom de quo nulla fuit unquam dubitatio, scripsit post alios tres Euangelistas. Et quoniam sancti Apostoli breuitati studebant maxime, ideo sanctus Ioannes fere omnia praetermisit, uqae ab aliis scripta fuerant: ea siquidem sola repetiit, quibus aliquid addendum asse existimauit.
De Apocalypsi dubitatio aliqua fuit olim, apud Graecos praecipue, & nunc est apud haereticos nostri temporis: quemadmodum etiam de secunda & tertia epistola. Sed Ecclesia Catholica tum Apocalypsim, tum epistolas illas duas, ut Euangelium & Epistolam primam, in numerum sanctarum scripturarum sub nomini sancti Ioannis recipit.
Vide Controuersias nostras lib. 1 de Verbo Dei, cap. 18 & 19.


De Sancto Matt􏰁heo Apostolo – (34)

Sanctus Ma􏰁haeus Apostolus primus omnium Euangelium scripsit lingua pa- tria, id est, Hbraica: testis est sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. qui etiam vidisse se & descripsisse affirmat Euangelium sancti ma􏰁haei lingua Hebraica scriptum; & ante Hieronymum id ipsum testati sunt Epiphanius hae- resi 29 quae est Nazaraeorum, Eusebius lib. 3 cap 24, & Irenaeus lib. 3 cap. 1. Quis in linguam Graecam transtulerit Hebraicum Ma􏰁haei Euangelium, ig- norari scripsit sanctus Hieronymus. Sanctus Athanasius in Synopsi scribit a sancto Iacobo fratre Domini fuisse expositum Euangelium sancti Ma􏰁haei. Utrum illa expositio fuerit versio in Graecum, non scimus.
De hoc sacro libro nulla fuit unquam dubitatio.


De Sancto Iacobo Apostolo – (34)
Sanctus Iacobus Apostolus epistolam unam scripsit, quae de septem Catholicis est. Ac de ipso Iacobo, ut etiam de eius epistola, nonnulla quaestio est. Graeci in Monologio tres Iacobos Apostolos celebrant, Iacobu Alphaei, die nono octobris; Iacobum, gratrem Domini, die vicesimo tertio eiusdem mensis; & Iacobum Zebedaei, die 30 aprilis.
Sanctus quoque Hieronymus in libro contra Heluidium meminit huius opinionis, quae tres Iacobos facit, duos ex numero duodecim Apostolorum, & unum extra numerum. Sed recte idem sanctus Hiero-