Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/42

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 24



[36.] De S. Paulo apostolo – Anno Domini 35

Sanctus Paulus apostolus, ab ipso Christo de caelo vocatus & per caelestem reuelationem euangelicam plenissime edoctus, repente de persecutore praedicator eximius factus, eodem anno & die, quo sanctus Petrus martyrio coronatus est, cuius rei Eusebius in Chronico, sanctus Hieronymus de scriptoribus ecclesiasticis, & omnis antiquitas testis est.
Scripsit epistolas quatuordecim:
Ad Romanos, 1
Ad Corinthios, 2
Ad Galatas, 1
Ad Ephesios, 1
Ad Philippenses, 1
Ad Colossenses, 1
Ad Thessalonicenses, 2
Ad Timotheum, 2
Ad Titum, 1
Ad Philemonem, 1
Ad Hebraeos, 1
Et quidem de primis tredecim nulla unquam controuersia fuit. Epistolam ad Hebraeos, teste sancto Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis alii tribuebant Barnabae, alii Lucae, alii Clementi Romano, nec defuerunt haeretici veteres & recentiores, qui huic epistolae auctoritatem detraherent. Caeterum esse eam & vere canonicam, & a S. Paulo scriptam, testis est ecclesia catholica universa, quae illam legit assidue inter Missarum solemnia sub nomine beati Pauli apostoli. Testes sunt patres conciliorum supra citatorum, qui hanc epistolam in numerum diuinarum scripturarum posuerunt, testes veteres patres, qui eam ad probanda dogmata fidei passim adducunt. Vide, si placet, de hac epistola integram disputationem in Controuersiis nostris libro 1 de Verbo Dei cap. 17.
Praeter has epistolas quatuordecim, fertur & alia sub nomine B. Pauli ad Laodicenses, sed ea (inquit S. Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis) ab omnibus exploditur.
Feruntur quoque sub eiusdem B. Pauli nomine epistolae quaedam breues ad Senecam, quas sanctus Hieronymus in eodem libro, in »Seneca« non videtur contempsisse. Sed ecclesia catholica neque epistolam ad Laodicenses, neque epistolas ad Senecam in catalogo scripturarum posuit ac per hoc B. Pauli eas non esse censuit.


[37.] De sancto Ioanne apostolo – 34

Sanctus Ioannes apostolus & euangelista, dilectus Deo & hominibus, usque ad Traiani imperatoris tempora peruenit, & sexagesimo octauo post passionem Domini anno, qui erat annus a natiuitate