Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/32

From GATE
Revision as of 16:39, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "noribus cultus. Scripsit multa de Christo & de tempore aduentus eius, nec non de morte eius & de excaecatione Iudaeorum; item de Antichristo & de praeliis eius. Praedixit prog...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


noribus cultus. Scripsit multa de Christo & de tempore aduentus eius, nec non de morte eius & de excaecatione Iudaeorum; item de Antichristo & de praeliis eius. Praedixit progressum quatur praecipuorum regnorum & de bellis futuris inter Graecos & de Persas & inter successores Alexandri magni, tanta perspi- cuitate, ut aliqui putauerint, sed falso, ea scripta fuisse multo posterius, quam reuera fuerint. Liber hic partim Hebraice partim Chaldaice scriptus est. Didicit enim Daniel in Babylone iussu regis, linguam & literas Chaldaeorum De par- tibus quibusdam Danielis, quae ab haereticis non recipiuntur. Vide in primo nostro libro de verbo Dei.


De Aggaeo – 3465

Aggaeus prophetare coepit anno secundo Darii regis Persarum, mense sexto, ut ipse initio testatur. Fuit autem annus ille ab orbe condito 3465. Conciona- tur Aggaeus ad populum, eum exhortans ad reaedificationem templi, eumque grauiter increpans, quod essent diligentiores in domibus siris aedificandis & ornandis, quam in domo Dei readificanda. Et praedicit, templum hoc secun- dum fore multo ploriosius, quam fuerit primum. Quod intelligitur de gloria templi ob Christi praesentiam, siue de ecclesia Christi, non de structura mate- riali ut sanctus Augustinus ostendit lib. 18 de Ciu. Dei cap. 45.


De Zacharia – 3465

Zacharias, illo ipso anno secundo Darii prophetauit, sed mense octauo, ut ipse testatur. Itaque Aggaeus duobus tantum mensibus Zachariam praecessit. Ipse quoque hortabatur populum ad aedificandum templum & ad timorem Domini & obedientiam mandatorum. Oraedixit quoque multa per varias similitudines de felicitate ecclesiae christianae & ultima perditione Iudaeorum.


De Malachia – 3521

Malachias, ultimos duodecim minorum prophetarum, prophetauit post Aggaeum & Zachariam, tempore Artaxerxis regis Persarum. Nam cap. 2 reprehen- dit Iudaeos, qui duxerant filias alienigenas in uxores, & smilis reprehensio ex- tat apud Esdram lib. 1 cap. 9 & constat ex praecedentibus capitibusm gunc obiurgationem factam fuisse post templum reardificatum, regnante iam Arta- xerxe filio Darii, cuius anno sexto finita est aedificatio templi, ut habetur libro primo Esdrae cap. 6.