Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/32

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 14



noribus cultus. Scripsit multa de Christo & de tempore aduentus eius, nec non de morte eius & de excaecatione Iudaeorum; item de antichristo & praeliis eius. Praedixit progressum quatuor praecipuorum regnorum & de bellis futuris inter Graecos & Persas & inter successores Alexandri Magni, tanta perspicuitate, ut aliqui putauerint, sed falso, ea scripta fuisse multo posterius, quam reuera fuerint. Liber hic partim Hebraice partim Chaldaice scriptus est. Didicit enim Daniel in Babylone iussu regis, linguam & literas Chaldaeorum. De partibus quibusdam Danielis, quae ab haereticis non recipiuntur, vide in primo nostro libro de verbo Dei.


[23.] De Aggaeo – 3465

Aggaeus prophetare coepit anno secundo Darii regis Persarum, mense sexto, ut ipse initio testatur. Fuit autem annus ille ab orbe condito 3465. Concionatur Aggaeus ad populum, eum exhortans ad reaedificationem templi, eumque grauiter increpans, quod essent diligentiores in domibus suis aedificandis & ornandis, quam in domo Dei readificanda. Et praedicit, templum hoc secundum fore multo gloriosius, quam fuerit primum. Quod intelligitur de gloria templi ob Christi praesentiam, siue de ecclesia Christi, non de structura materiali ut sanctus Augustinus ostendit lib. 18 de ciuitate Dei cap. 45.


[24.] De Zacharia – 3465

Zacharias, illo ipso anno secundo Darii prophetauit, sed mense octauo, ut ipse testatur. Itaque Aggaeus duobus tantum mensibus Zachariam praecessit. Ipse quoque hortabatur populum ad aedificandum templum & ad timorem Domini & obedientiam mandatorum. Praedixit quoque multa per varias similitudines de felicitate ecclesiae christianae & ultima perditione Iudaeorum.


[25.] De Malachia – 3521

Malachias, ultimos duodecim minorum prophetarum, prophetauit post Aggaeum & Zachariam, tempore Artaxerxis regis Persarum. Nam cap. 2 reprehendit Iudaeos, qui duxerant filias alienigenas in uxores, & smilis reprehensio extat apud Esdram lib. 1 cap. 9 & constat ex praecedentibus capitibus, hanc obiurgationem factam fuisse post templum reardificatum, regnante iam Artaxerxe filio Darii, cuius anno sexto finita est aedificatio templi, ut habetur libro primo Esdrae cap. 6.