Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/33

From GATE
This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 15



Malachias posterior est Zacharias, quantum distat annus secundus Darii ab anno primo Artaxerxis, qui regnare coepit anno 3521, proinde hoc anno vixit & scripsit Malachias. Hunc prophetam Origenes existimauit non fuisse hominem, sed angelum in specie hominis, quia Malachias Hebraice angelum significat.
Refellit hunc errorem sanctus Hieronymus in prooemio Malachiae. Quia si propter nomen angeli deberet negari Malachiam fuisse hominem, eodem modo quia Osea significat Saluatorem, & Ioel significat deum & dominum, possemus existimare, Oseam fuisse Christum & Ioellem fuisse dominum Deum.
Alii voluerunt Malachiam fuisse Esdram & dictum angelum ob sapientiam & puritatem vitae. Haec est sententia Hebraeorum, quam sanctus Hieronymus nec videtur approbare, nec reprobare. Sed communis sententia, quae omnino sequenda nobis videtur, est, Malachiam fuisse hominem diuersum ab Esdra. Sic docet Eusebius in Chronico, sanctus Augustinus lib. 18 de ciuitate Dei cap. 36, s. Cyrillus in primum caput Malachiae, qui dicit non esse audiendos, qui contra sentiunt, sanctus Epiphanius in libro de vita & morte prophetarum.
Porro Malachias ex tribu Zabulon erat, ex sententia Epiphanii, loco citato, & praedixit abolitionem sacrificiorum Iudaicorum & institutionem sacrificii noui, quod toto orbe offerendum erat. Praedixit quoque ultimum iudicium & reuersionem Eliae prophetae ad conuertendas reliquias Israel & praeter praedictiones vehementer concionatus est aduersus negligentiam sacerdotum, & alia vitia. Denique in pace quieuit adhuc iuuenis, teste Epiphanio.


[26.] De Tobia – 3236

Historia Tobiae & Iudith incidit in tempus prophetarum minorum, videlicet Nahum & Habachuc, sed visum est coniungere omnes prophetas simul, neque in chorum ipsorum extraneos admi􏰁ttere. Igitur Tobias senior cum Tobia iuniore translatus fuit in ciuitatem Niniue a rege Assyriorum Salmansar & perseuerauit usque ad aliquot annos Senacherib, successoris eius.
Contigit autem captiuitas illa anno sexto Ezechiae regis Iuda, qui fuit nonus Oseae regis Iseael & ab orbe condito 3264. Quis fuerit auctor libri Tobiae, non est omnino certum, sed credibile est auctorem fuisse Tobiam iuniorem, vel seniorem.
Siquidem angelus Raphael cap 12 iussit Tobiae utrique, ut narrarent, siue (ut habetur in textu Graeco) scriberent omnia mirabilia domini, quae ipsi viderant, patientiam videlicet Tobiae senioris, & consolationem magnam quam a Deo per angelum Raphaelem accepit.