Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/31

From GATE
This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 13



[20.] De Baruch – 3366

Baruch, minister & amanuensis Hieremiae, praeter ea quae scripsit Hieremia dictante, ut colligitur ex cap. 36. Hieremiae scripsit proprium volumen quinque capitibus comprehensum; nam sextum est expistola Hieremiae. Prophetauit autem baruch tempore Iechoniae regis, ut ipse testatur initio sui voluminis. Regnauit vero Iechonias anno mundi 3366 & solis tribus mensibus regnauit. Proinde hoc ipso anno Baruch prophetauit & praedixit apertissime Dei incarnationem & apparitionem in carne humana. Et quamuis hic liber non inueniatur in Hebraicis codicibus & excidisse & periisse creatur, tamen citatur passim a patribus sub nomine Hieremiae & a sancto Cypriano lib. 2 contra Iudaeos cap. 5 & a sancto Cyrillo lib. 10 in Iulianum citatur sub noine Baruch. Vide, si placet, defensionem huius libri canonci in nostris Controuersiis lib. 1 de verbo Dei.


[21.] De Ezechiele – 3371

Ezechiele, tertius ex maioribus, prophetare coepit (ut ipse testatur cap. 1) anno quinto transmigrationis Iechoniae regis, qui fuit annus mundi 3371 fuit ipse quoque de genere sacerdotali, vir optimus & sanctissimus & praedicabat concaptiuis suis, eosque ad virtutem hortabatur, sed mercedis loco ab ipso principe populi sui obtruncatus occubuit. Praedixit reuersionem populi ad propria loca & de aduentu Domini & baptismo, aliisque Christi mysteriis, multa sed obscure, maxime de structura templi vaticinatus est.


[22.] De Daniele – 3398

Daniel, quartus ex prophetis maioribus, abductus est in captiuitatem adhuc puer & perseuerauit in captiuitate usque ad Cyrum regem Persarum, id est usque ad finem captiuitatis. Coepit autem prophetare anno secundo Nabuchodonosor regis (ut ipse testatur cap. 2) sed annus ille secundus non inelligitur ab initio regni, sed ab initio monarchiae, quam inchoauit deuastata Aegypto. Incidit autem haec deuastatio & initium monarchiae in annum vicesimam tertium regni eius.
Itaque scundus annus monarchiae notatus a Daniele, est annus regni vicesimus quartus & annus mundi 3398. Fuit Daniel de tribu iuda, vir nobilis & spiritu sapietniae & prophetiae plenissimus, atque ea de causa gratissimus regibus etiam idololatris & ab eis magnis ho-