Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/30

From GATE
Revision as of 16:34, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Ergo Habachuc de tribu Simeon praedicit aduentum Chaldaeorum & Baby- lonicam captiuitatem. Praedicit etiam vastationem eorumdem Chaldaeorum, quae facta est per Medos & Persas....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Ergo Habachuc de tribu Simeon praedicit aduentum Chaldaeorum & Baby- lonicam captiuitatem. Praedicit etiam vastationem eorumdem Chaldaeorum, quae facta est per Medos & Persas. Et tandem praedicit aduentum Christi, pas- sionem, resurrectionem & secundum aduentum in gloria.


De Sophonia – 3340

Sophonias prophetauit, ut ipse testatur, in diebus Iosiae regis, & quia non de- signat Sophonias annum regni Iosiae, ut facit Hieremias, intelligendum est, Sophoniam prophetasse ad initium, regni Iosiae, id est anno mundi ter mille- simo trecentesimo quadragesimo. Hoc enim anno coepit regnare Iosias. Porro hic propheta concionatur conra peccata & hortatus ad penitentiam, & praedicit excidium Palaestinorum, Moabitarum, Ammonitarum, Aethiopum & aliarum gentium. Praedicit etiam conuersionem gentium & ruinam Idololatriae. De- nique praedicit Christi resurrectionem, Iudaeorum excaecationem, & exitium ultimum & ecclesiae gloriam & felicitatem.


De Hieremia – 3357

Hieremias, propheta secundus ex maioribus, prophetare coepit anno tertio- decimo regni Iosiae, id est, anno 1357 ab orbe condito, ut ipse initio libri sui testatur, & prophetauit usque ad annum undecimum Sedeciae regis, qui fuit ultimus rex Hierusalem. & tunc completa fuit captiuitas Babylonica. Fuit au- tem Hieremias ex tribus sacerdotali, vir mitissimus & sanctissimus & post mul- tos labores & angustias lapidibus obrutus ab ingrato populo, vitam cum morte commutauit. Vide Epiphanium de vita & morte prophetarum.
Scripsit autem vel dictauit insigne volumen in quo populum & principes eius, ad poenitentiam multis sermonibus hortatus est. Praedixit, imminente ruinam Hierusalem & templi Domini & totius regni. Praedixit multa de Christi aduen- tu, de testamento nouo, deque aliis christianis mysteriis apertissime.
Addidit Hieremias ad finem libri sui threnos, idest lamentationes, carmine scriptas, ordine alphabetico, quibus deplorat aerumnas gentis suae corpora- les & spirituales.
Addidit denique epistolam ad populum captiuum in babylone, qua hortatur illos, ut in fide veri dei persistant & ab idolorum cultu se abstineant; quam epistolam posuit Baruch in extremo libro suo.