Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/29"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:
 +
<references/> {{TurnPage}}
 +
 +
<br>
 
<small>
 
<small>
 
<p style="float:left">
 
<p style="float:left">

Revision as of 20:53, 31 May 2020

This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 11



[16.] De Nahum – 3264

Nahum Elcesaeus prophetauit post abductas decem tribus in captiuitatem a Salmanasar rege Assyriorum, ut testantur sanctus Hieronymus, Theodoretus & Theophylactus in praefatione in Nahum; iidem volunt eum prophetasse tempore Ezechia, illo enim anno decem tribus in captiuitatem ductas esse constat ex lib. 4 Reg. cap. 18. Itaque tempus prophetiae Nahum incidit in annum mundi 3264.
Praedicit hic propheta exit in regis Assyriorum & vastationem Niniue per Chaldaeos. Et Iudaeis predicit non praeualiturum regem Assyriorum contra Hierusalem, sicut preualuebat contra Samariam. Obiit in pace, teste sancto Epiphanio in lib. de vita & morte prophetarum.


[17.] De Habachuc – 3283

Habachuc prophetauit ante captiuitatem duarum tribuum, ut docet Epiphanius in libro de vita & monte prophetarum & in Chronico Hebraeorum, quod Seder olam vocant. Dicitur Habachuc prophetasse sub rege Manasse filio Ezechiae, id est post captiuitatem decem tribuum, sed ante captiuitatem duarum tribuum. Manasses autem degnare coepit anno mundi termillesimo, ducentesimo, octogesimo tertio.
Multi tamen graues auctores volunt, HHabachuc prophetasse post captiuitatem Babylonicam, ut sanctu Hieronymus in prologo ad hunc prophetam, Theodoretus & alii. Ducuntur hi auctores illo argumento, quod Habachuc propheta, angelo eum rapiente, & deferente, artulerit prandium Danieli, in lacu Leonum constituto; ac per hoc vixerit tempore Danielis, & ad initium imperii Cyri regis Persarum. Sed nos priori sententiae adhaeremus, quoniam ipse Habachuc disertis & multis verbis praedicit aduentum regis Babylonia ad capiendos Iudaeos. Non est autem moris prophetarum loqui de rebus praeteritis per verba temporis futuri; sed e contrario praedicere futura per verba temporis praeteriti. Annuntiare enim praetorita, tamquam si essent futura, unusquisque potest sine spiritu prophetiae. Ad argumentum autem de allatione prandii ad Danielem, facit responderi potest, non esse eundem Habachuc prophetam, unum ex minoribus & Habachuc propetam qui tulit prandium Danieli, sicut non est idem Michaeas propheta, qui vixit tempore Achab regis Samariae, cum Michaea propheta, qui unus est ex duodecim prophetis minoribus.