De scriptoribus ecclesiasticis
p. 228
Aduersus Ioannem Rochesanum, haereticum Hussitam.
Scripsit denique epistolas ad varios.
[319.]
De Alphonso Tonstato – 1440
Alphonsus Tonstatus natione Hispanus episcopus Abulensis, vir sanctitate & doctrina celeberrimus vixit tempore Eugenii quarti pontificis, circa annum Dom. 1440.
Scripsit Commentaria copiosissima in Pentateuchum, in Iosue, Iudices & Ruth; necnon in libros Regum & Paralipomenon & in euangelium sancti Mahaei, in quibus Commentariis dissoluit quaestiones innumerabiles, ut merito de eo scriptum sit »Hic stupor est mundi, qui scibile discutit omne« & quod magis est admirandum, tanta scripsit breuissimo tempore, cum non vixerit nii annos quadraginta. Neque solum Commentaria illa scripsit, sed etiam opuscula plurima, e quibus extant.
Defensorium trium conclusionum.
Liber de sancta Trinitate.
Liber contra sacerdotes concubinarios.
Paradoxa.
Explicatio verborum Isaiae »Ecce virgo concipiet«.
Liber de statu animarum post mortem.
Liber de optima politica.
[320.]
De Blondo historico – 1440
Flauius Blondus patria Fotoliuiensis a secretis fuit Eugenio quarto summo pontifici & scripsit historiam Romanam, in qua multa ecclesiastica continentur ab inclinatione Imperii usque ad sua tempora, id est ab anno domini 407 usque ad an. 1400.
[321.]
De Nicolao Panormitano – 1440
Nicolaus Tudescus, natione Siculus, patria Catanensis, ord. S. Benedicti, Abbas & postea archiepiscopus Panormitanus, ac demum S. R. E. Cardinalis creatus, sed in schismate a Felice quinto Antipapa. Vir fuit Iuris Canonici peritissimus & plurima scripsit quae tomis octo comprehenduntur in editione Veneta anni 1592.
In primo & secundo tomo habentur Commentaria in primum librum Decretalium.
In tertio, quarto & quinto tomo habentur Commentaria in secundum librum Decretalium.