Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/242

From GATE
Revision as of 23:30, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Ioanne Gersone – 1420 <br> Ioannes Gerson, Gallus, monachus Caelestinus, Cancellarius Parisiensis, vir doctus & pius, obiit anno Dom. 1429 multa opera scripsit, quae t...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Ioanne Gersone – 1420

Ioannes Gerson, Gallus, monachus Caelestinus, Cancellarius Parisiensis, vir doctus & pius, obiit anno Dom. 1429 multa opera scripsit, quae tribus tomis edita sunt Argentorati anno 1488 quibus addita est quarta pars. Sed quia plu- rimum, opuscula sunt parua & in maximo numero, piguit ea describere. Tribui solet huic auctori praeclarissimum pousculum de imitatione Christi, quatuor libris distinctum. Sed quia non numeratur inter opera Gersonis nec in Cata- logo, quem scripsit frater ipsius Gersonis. Imo communiter iam illud opus adscribitur Thomae de Kempis, viro admodum pio. Sed nec inter huius ope- ra numeratur, ut paulo post videbimus. Itaque valde probabile est auctorem illius opusculi esse Ioannem quendam abbatem de Gersen, siue de Gessen, ut habet inscriptio vetustissima huius libri, in codice manuscripto, qui asserua- tur in monasterio Aronensi, quod olim fuit monachorum sancti Benedicti, & nunc est domus nouitiorum Societatis Iesu. Et hinc apparet, hoc opus tribu- tum fuisse Ioanni Gersoni propter similitudinem nominis: quia verus auctor erat Ioannes de Gersen; & tamen quia non inueniebatur hoc opus inter opera Ioannes de Gersonis cancellarii Parisiensis, tributum fuisse Thomae de Kempis ob similitudinem aliquam stili, quamuis neque inter opuscula eiusdem Tho- mae inueniretur. Sed cuiuscunque sit, opusculum ut utilissimum & iure in tota ecclesia summo omnium consensu receptum, & frequentatum & in omnes lin- guas conuesum. Ego certe ab adolescentia & usque in secectam hoc opusculum saepissime volui, & reuolui & semper mihi nouum apparuit & nunc etiam mi- rifice cordi meo sapit.
Posteaquam haec scripseram, incidit in manus meas praefatio Henrici Somma- lii in libros quatuor de imitatione Christi, editos Romae anno 1610 in qua prae- fatione affirmat idem Henricus inuenisse se hos libros manu ipsius Thomae de Kempis conscriptos in bibliotheca canonicorum regularium sancti Martini apud Louanium. Et quoniam magni facio testimonium Henrici Sommalii qui & mei ordinis est, & notae probitaetis & doctrinae; nec tamen audeo superiorem coniecturam prorsus reiicere, rem in medio ponam & lectori iudicium relin- quam.


De Thoma Valdensi – 1420

Thomas Valdensis, Anglus, ordinis Carmelitanum prior prouincialis, floruit tempore Martini V pontificis, cui opus suum dedicauit, obiit Rhotomagi in Ga- lli, anno 1430.