De scriptoribus ecclesiasticis
p. 224
[308.]
De Ioanne Gersone – 1420
Ioannes Gerson, Gallus, monachus Caelestinus, cancellarius Parisiensis, vir doctus & pius, obiit anno Domini 1429.
Multa opera scripsit, quae tribus tomis edita sunt Argentorati anno 1488, quibus addita est quarta pars.
Sed quia, ut plurimum, opuscula sunt parua & in maximo numero, piguit ea describere.
Tribui solet huic auctori praeclarissimum opusculum De imitatione Christi, quatuor libris distinctum.
Sed quia non numeratur inter opera Gersonis nec in Catalogo, quem scripsit frater ipsius Gersonis, nec in tomis editis Argentorati, merito dubitatum est, an illud sit Gersonis.
Imo communiter iam illud opus adscribitur Thomae de Kempis, viro admodum pio.
Sed nec inter huius opera numeratur, ut paulo post videbimus.
Itaque valde probabile est auctorem illius opusculi esse Ioannem quendam abbatem de Gersen, siue de Gessen, ut habet inscriptio vetustissima huius libri, in codice manuscripto, qui asseruatur in monasterio Aronensi, quod olim fuit monachorum sancti Benedicti, & nunc est domus nouitiorum Societatis Iesu.
Et hinc apparet, hoc opus tributum fuisse Ioanni Gersoni propter similitudinem nominis, quia verus auctor erat Ioannes de Gersen & tamen, quia non inueniebatur hoc opus inter opera Ioannis Gersonis cancellarii Parisiensis, tributum fuisse Thomae de Kempis ob similitudinem aliquam stili, quamuis neque inter opuscula eiusdem Thomae inueniretur.
Sed cuiuscunque sit, opusculum est utilissimum & iure in tota ecclesia summo omnium consensu receptum, & frequentatum & in omnes linguas conuersum.
Ego certe ab adolescentia & usque in secectam hoc opusculum saepissime volui & reuolui & semper mihi nouum apparuit & nunc etiam mirifice cordi meo sapit.
Posteaquam haec scripseram, incidit in manus meas praefatio Henrici Sommalii in libros quatuor De imitatione Christi, editos Romae anno 1610, in qua praefatione affirmat idem Henricus inuenisse se hos libros manu ipsius Thomae de Kempis conscriptos in bibliotheca canonicorum regularium sancti Martini apud Louanium.
Et quoniam magni facio testimonium Henrici Sommalii qui & mei ordinis est, & notae probitatis & doctrinae, nec tamen audeo superiorem coniecturam prorsus reiicere, rem in medio ponam & lectori iudicium relinquam.
[309.]
De Thoma Valdensi – 1420
Thomas Valdensis, Anglus, ordinis Carmelitanum prior prouincialis, floruit tempore Martini V pontificis, cui opus suum dedicauit, & obiit Rhotomagi in Gallia, anno 1430.