Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/240

From GATE
This page has not been proofread



Seculum decimumquintum ab anno 1400 ad 1500


De Petro Ancharano – 1410

Petrus de Ancharano Bononiensis Baldi auditor floruit anno 1410. Scripsit in libros Decretales & in Clementinas & Consilia.


De Antonio de Butrio – 1410

Antonius de Butrio Bononiensis, aequalis Petri de Ancarano. Scripsit in Decre- tales & Clementinas & Repertorium iuris canonici.


De Ioanne Capreolo – 1410

Ioannes Capreolus, Tolosanus, Ordinis Praedicatorum, S. Thomae doctrinae defensor egregius. Scripsit Commentaria in quatuor libros Magistri sententia- rum, in quibus S. Thomae doctrinam ex ipso S. Thoma explicat & obiectiones eorum, qui illam oppugnarunt, optime dissoluit. Viuebat anno Dom. 1410.


De S. Vincentio – 1410

Sanctus Vincentius Ferrerius Valentinus ordinis praedicatorum, vir apostoli- cus, obiit anno Dom. 1418 predicauit multis in locis verbum Dei cum summa utilitate populorum, Deo cooperante & sermones eius confirmante sequenti- bus signis. Extant sub eius nomine tres tomi utilissimarum concionum, quae etsi frote ab eius discipulis scriptae sint, tamen doctrinam eius continent. Scripsti ipse tractatum de vita spirituali, breuem, sed plenum optima institu- tione.
Scripsit etiam epistolas varias.
In Catalogum sanctorum relatus est a Callisto tertio summo Pontifice.


De Francisco Zabarella – 1410

Franciscus Zabarella, patria Patauinus, archiepiscopus Florentiae & Cardinalis creatus a Ioanne XXIII papa. Obiit anno 1417.
Scripsit in Decretales & in Clementinas.
Scripsit etiam consilia & repetitiones varias.
Necnon de horis canonicis.
Sed occasione longissimi schismatis scripsit etiam librum de schis-