Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/239

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1300 ad 1400

p. 221



In Genesim.
In Exodum.
In Prouerbia Salomonis.
In Apocalypsim S. Ioannis.
Dialogum inter episcopum & presbyterum.
Sermones varios.
Regulas ad discernendum peccatum lethale a veniali.

De obitu eius variant sciptores. Alii volunt obiisse anno 1317, alii 1397, alii 1428.


[300.] De Ioanne Rusbrochio – 1380

Ioannes Rusbrochius, natione Belga, prior monasterii Vallis Viridis, vir diuinae contemplationi addictissimus, scripsit lingua sua patria, varia opera, quae in Latinam linguam conuersa, edita sunt Coloniae anno Domini 1552.

Sunt autem haec:
Summa totius vitae spiritualis.
Speculum salutis aeternae.
Commentaria in tabernaculum Mosis.
Tractatus de praecipuis virtutibus.
Liber de fide & iudicio.
De quatuor tentationibus.
De septem custodiis.
De septem gradibus amoris.
De nuptiis spiritualibus libri.

Viuebat hic auctor anno Domini 1390.
Hunc etiam doctorem carpsit Ioannes Gerson & defendit Dionysius Carthusianus. Id enim accidere solet iis qui scribunt de mystica theologia, ut eorum dicta ab aliis reprehendantur, ab aliis laudentur, quia non eodem modo ab omnibus accipiuntur.


[301.] De Baldo – 1390

Baldus Ubaldus, natione Italus, patria Perusinus, celeberrimus iureconsultus, ac Bartoli quondam auditor.
Scripsit praeter ea quae ad ius ciuile pertinent.
Commentaria in libros Decretalium.

Obiit anno Domini 1420.