Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/233

From GATE
This page has not been proofread



etiam leuiter a􏰁igerit priora tempora ab erectione turris Babyloniae usque ad sua tempora.
Scripsit autem idiomate Italico & totam historiam libris duodecim comprehensam perduxit ad annum Dom. 1348.
Quamuis autem propositum eius fuerit scribere historiam ciuitatis Florentiae: tamen multa commemorat utilia de rebus ecclesiasticis, quae ab aliis minus fideliter narrata fuisse inueniuntur.


De Guidone Carmelita – 1330

Guido natione Catalanus, prior generalis ordinis Carmelitani ac postea episcopus Maioricensis, scripsit ingens volumen de omnibus haeresibus quod extat impressum Parisiis. Multa alia scripsisse fertur, quae ad manus meas non peruenerunt. Claruit anno 1330. De Astesano Astensi – 1330 Astesanus Astensis scripsit summam casuum conscientiae libris octo quae typis mandata fuit Venetiis. Viuebat anno Dom. 1330.


De Adamo Goddam – 1330

Adamus Goddamus, Anglus, scripsit Commentaria in quatuor libros sententiarm, quae edita fuerunt Parisiis anno 1512. Viuebat auctor anno 1330.


De Landulpho Carthusiano – 1330

Landulphus, siue Ludolphus natione Saxo, professione Carthusianus, vir valde pius, scripsit historiam vitae Domini nostri iesu Christi ex euangeliis depromptam. Scripsit etiam Commentaria in psalmos, iuxta sensum praecipue spiritualem, claruit circa annum Dom. 1330.


De Lupoldo Bambergensi – 1330

Lupoldus Bambergensis, vir eruditus, aequalis Landulphi Carthusiani, scripsit librum de iuribus imperii, in quo multa admiscet ad historiam ecclesiasticam utilia.


De Ioanne Andrea – 1330

Ioannes Andreas Bononiensis iureconsultus doctissimus floruit tempore Ioannis XXII papae, sed obiit anno 1348. Scripsit in quin-