Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/234

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 216



que libros decretalium, quod opus Nouellas appellauit. Scripsit etiam Glossas in sextum & Clementinas, addidit quoque ad Speculum Gulielmi Durantis.


[283.] De Bartholomaeo Pisano – 1335

Bartholomaeus Pisanus ordinis Praedicatorum edidit Summam, quae dicitur Pisanella, quam imitatus est Angelus de Clauasio.


[284.] De Ioanne Calderino – 1340

Ioannes Calderinus Bononiensis filius adoptiuus Ioannis Andreae, scripsit In libros Decretalium. Item Consilia & decisiones.


[285.] De Ioanne de Baccone – 1340

Ioannes de Baccone Anglus & ordinis Carmelitarum, prior prouincialis, theologus & philosophus doctissimus, floruit tempore Clementis VI pontificis & obiisse dicitur anno 1346. Scripsit Commentaria in quatuor libros Magistri Sententiarum, Compendium legis Christi & Quodlibeta, quae typis excusa extant. Alia permulta scripsisse dicitur, quae non vidi.


[286.] De Alberico – 1341

Albericus Roxiatus Bergomensis, scripsit In sextum Decretalium.


[287.] De Simone de Cassia – 1340

Simon de Cassia, natione Hernicus, religiosus ordinis sancti Augustini, admodum pius, vixit eodem tempore quo Ioannes de Baccone, & obiit Florentiae anno Domini 1348.
Scripsit libros quindecim De rebus gestis Domini Saluatoris.
Scripsit etiam librum De speculo crucis.
Librum epistolarum ad diuersos.
Scripsit quoque lingua Italica libros duos De vita christiana & Expositionem symboli apostolici.


[288.] De Henrico Susone

Henricus Suso natione Germanus, ordinis sancti Dominici, vir fuit piissimus & deuotissimus.