Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/233

From GATE
Revision as of 22:52, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " etiam leuiter a􏰁igerit priora tempora ab erectione turris Babyloniae usque ad sua tempora. <br> Scripsit autem idiomate Italico & totam historiam libris duodecim comprehe...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



etiam leuiter a􏰁igerit priora tempora ab erectione turris Babyloniae usque ad sua tempora.
Scripsit autem idiomate Italico & totam historiam libris duodecim comprehen- sam perduxit ad annum Dom. 1348.
Quamuis autem propositum eius fuerit scribere historiam ciuitatis Florentiae: tamen multa commemorat utilia de rebus ecclesiasticis, quae ab aliis minus fideliter narrata fuisse inueniuntur.


De Guidone Carmelita – 1330

Guido natione Catalanus, prior generalis ordinis Carmelitani ac postea episco- pus Maioricensis, scripsit ingens volumen de omnibus haeresibus quod extat impressum Parisiis. Multa alia scripsisse fertur, quae ad manus meas non pe- ruenerunt. Claruit anno 1330. De Astesano Astensi – 1330 Astesanus Astensis scripsit summam casuum conscientiae libris octo quae ty- pis mandata fuit Venetiis. Viuebat anno Dom. 1330.


De Adamo Goddam – 1330

Adamus Goddamus, Anglus, scripsit Commentaria in quatuor libros senten- tiarm, quae edita fuerunt Parisiis anno 1512. Viuebat auctor anno 1330.


De Landulpho Carthusiano – 1330

Landulphus, siue Ludolphus natione Saxo, professione Carthusianus, vir val- de pius, scripsit historiam vitae Domini nostri iesu Christi ex euangeliis de- promptam. Scripsit etiam Commentaria in psalmos, iuxta sensum praecipue spiritualem, claruit circa annum Dom. 1330.


De Lupoldo Bambergensi – 1330

Lupoldus Bambergensis, vir eruditus, aequalis Landulphi Carthusiani, scripsit librum de iuribus imperii, in quo multa admiscet ad historiam ecclesiasticam utilia.


De Ioanne Andrea – 1330

Ioannes Andreas Bononiensis iureconsultus doctissimus floruit tempore Ioan- nis XXII papae, sed obiit anno 1348. Scripsit in quin-