Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/229

From GATE
Revision as of 22:17, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Antonio Andrea – 1317 <br> Antonius Andreae, natione Aragonius, Ord. sancti Francisci, Scoti discipu- lus, scripsit in quatuor libros sententiarum, quod scriptum editu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Antonio Andrea – 1317

Antonius Andreae, natione Aragonius, Ord. sancti Francisci, Scoti discipu- lus, scripsit in quatuor libros sententiarum, quod scriptum editum est Venetiis anno 1578.


De Durando a sancto Portiano – 1320

Durandus a sancto Portiano, natione Gallus, Ordinis Praedicatorum & epis- copus Meldensis, Theologus insignis, scripsit in quatuor libros Magistri sen- tentiarum Commentaria satis dilucida, in quibus quamuis nonnulla scipserit, quae a communi Doctorum sententia abhorrent, quaedam etiam ab ecclesia improbata sunt, ipse tamen in praefatione commentarii sui in Magistrum, di- sertis verbis asseruit ad ecclesiam catholicam Romanam pertinere iudicium de doctrina, seque omnia sua scripta eiusdem ecclesiae censurae submi􏰁ere.
Scripsit etiam librum egregium de origine iurisdictionum. Floruit circa annum Dom. 1320.


De Herueo Natali – 1320

Herueus Natalis Brito, ordinis praedicatorum magister generalis & Durandi aequalis, ac theologus doctissimus. Scripsit in epistolas sancti Pauli, quod opus habetur inter opera sancti Anselmi, ut supra diximus.

Scripsit etiam in quatuor libros Magistri sententiarum.
Item scripsit tractatum de potestate papae.
Alium de sacramentis.
Alium de Christi & apostolorum paupertate.
Alium de utraque potestate papali & regali.
Alium de beatitudine.
Item scripsit Quodlibeta.
Item librum aduersus Durandum, in iis, in quibus a sancto Thoma dissentit.
Et seorsum librum de unitate formarum contra eundem.
Nec non libros aliquot contra Henricum a Gandauo.

Et multa alia philosophica scripsit.
De materia caeli.
De aeternitate mundi.
De voluntate.
De secundis intentionibus.