Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/220

From GATE
Revision as of 21:51, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Tomae valde diuersum, hic enim presse & breuiter scribit & multa paucis com- plectitur, ille contra verbis abundat & pauca multis explicat. Adde, quod hic auctor non pauca l...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Tomae valde diuersum, hic enim presse & breuiter scribit & multa paucis com- plectitur, ille contra verbis abundat & pauca multis explicat. Adde, quod hic auctor non pauca leuia profert, de nominibus magistratuum lib. 3 cap. 22 & lib. 4 cap. 26 quae sancto Thomae nunquam excidissent quae causae fortas- se fuerunt, ut in editione Louaniensi anni 1562 libri isti de regiine principum inter opuscula sancti Thomae adscripta non inueniantur. Adde ultimo, cum sanctus Thomas scripserit septem libros de eruditione principum, plane utilis- simos, qui habentur inter opuscula Romae edita, non videbatur necessarium ut scriberet etiam de regimine principum.

Obseruatio tertia.

Mirum est valde quod magna pars primae secundae & secundae secundae inueniantur iisdem verbis in primo & tertio libro speculi moralis Vincentii Be- llouacensis & quidem non videtur Vincentius potuisse speculum suum morale conficere ex doctrina & verbis sancti Thomae, cum ipse obierit anno Domini 1256 ut testatur Antonius Senensis ex Vasaeo, in bibliotheca patrum praedica- torum, & sanctus Thomas obierit anno Domini 1274 & in extrema aetate sum- mam Theologiae confecerit. Sed neque est ullo modo credibile sanctum Tho- mam summae suae partem secundam, eamque nobilissimam, ex alio scriptore hausisse. In his angustiis nihil mihi occurrit, nisi speculum illud morale fortas- se non esse Vicnentii Bellouacensis, sed alicuius auctoris posterioris, qui for- tasse Vincentius etiam diceretur, quique secundam partem sancti Thomae in compendium redigere voluerit. Id quod videtur posse confirmari ex eo quod speculum morale grauius multo esse videtur, quam sint speculum doctrinale, naturale & historiale, quae tria sine ullo dubio sunt Vincentii Bellouacensis.


De Sancto Bonauentura – 1265

Sanctus Bonauentura natione Italus patria Balneoregiensis, ordinis sancti Fran- cisci Minister Generalis, ac postea Albanensis episcopus & Cardinalis a Gre- gorio decimo creatus, non in feriis Pentecostes, & in Lugdunensi concilio, ut multi scribunt, sed ante Concilium & forte in quatuor temporibus Decembris anni 1273. Nam ipso concilio Lugdunensi quod Romae nuper est editum, inuenitur sanctus Bonauentura Cardinalis residere cum caeteris in prima sessione; prima autem sessio celebrata est anno 1274 die 7 Maii, triduo ante Ascensio- nis festum. Vir fuit sanctissimus & doctissimus, & multa scripsit, quae Romae edita sunt