Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/220

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 202



Tomae valde diuersum, hic enim presse & breuiter scribit & multa paucis complectitur, ille contra verbis abundat & pauca multis explicat. Adde, quod hic auctor non pauca leuia profert, de nominibus magistratuum libro 3 cap. 22 & lib. 4 cap. 26 quae sancto Thomae nunquam excidissent, quae causae fortasse fuerunt, ut in editione Louaniensi anni 1562 libri isti De regimine principum inter opuscula sancti Thomae adscripta non inueniantur. Adde ultimo, cum sanctus Thomas scripserit septem libros De eruditione principum, plane utilissimos, qui habentur inter opuscula Romae edita, non videbatur necessarium ut scriberet etiam de regimine principum.

Obseruatio tertia:
Mirum est valde quod magna pars primae secundae & secundae secundae inueniantur iisdem verbis in primo & tertio libro Speculi moralis Vincentii Bellouacensis & quidem non videtur Vincentius potuisse Speculum suum morale conficere ex doctrina & verbis sancti Thomae, cum ipse obierit anno Domini 1256, ut testatur Antonius Senensis ex Vasaeo in Bibliotheca patrum Praedicatorum, & sanctus Thomas obierit anno Domini 1274 & in extrema aetate Summam theologiae confecerit. Sed neque est ullo modo credibile sanctum Thomam Summae suae partem secundam, eamque nobilissimam, ex alio scriptore hausisse. In his angustiis nihil mihi occurrit, nisi Speculum illud morale fortasse non esse Vicnentii Bellouacensis, sed alicuius auctoris posterioris, qui fortasse Vincentius etiam diceretur, quique secundam partem sancti Thomae in compendium redigere voluerit. Id quod videtur posse confirmari ex eo quod Speculum morale grauius multo esse videtur, quam sint Speculum doctrinale, naturale & historiale, quae tria sine ullo dubio sunt Vincentii Bellouacensis.


[345.] De sancto Bonauentura – 1265

Sanctus Bonauentura natione Italus patria Balneoregiensis, ordinis sancti Francisci Minister Generalis, ac postea Albanensis episcopus & cardinalis a Gregorio decimo creatus, non in feriis Pentecostes, & in Lugdunensi concilio, ut multi scribunt, sed ante concilium & forte in quatuor temporibus Decembris anni 1273. Nam ipso concilio Lugdunensi, quod Romae nuper est editum, inuenitur sanctus Bonauentura cardinalis residere cum caeteris in prima sessione. Prima autem sessio celebrata est anno 1274 die 7 Maii, triduo ante Ascensionis festum. Vir fuit sanctissimus & doctissimus & multa scripsit, quae Romae edita sunt