Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/219

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1200 ad 1300

p. 201



Quintus decimus tomus continet Auream catenam ex patribus contexam in quatuor euangelia.

Sextus decimus tomus continet Commentaria in omnes epistolas sancti Pauli & Sermones de tempore & de sanctis.

Septimus decimus tomus continet septuaginta tria opuscula & scriptum secundum in quatuor libros Sententiarum ad Anibaldum cardinalem.

Obseruatio prima in opera sancti Thomae:
Praeter libros in editione Romana numeratos feruntur sub nomine sancti Thomae Commentaria in Genesim & in libros Machabaeorum & in septem epistolas canonicas. Sed Commentarium in Genesim a sancto Antonino tertia parte Summae historialis tit. 18 cap. 10 reiicitur, ut spurium. Scribit quidem Antonius Senensis in Bibliotheca ordinis Praedicatorum a sancto Antonino reiici Commentarium in Genesim, quod tunc extabat, non illud, quod nuper inuentum & editum est. Sed cum ego Commentarium neutrum viderim, non possum de hac re ferre iudicium. De Commentario in libros Machabaeorum Lutetiae excuso, non habeo quod dicam, quia Commentarium illud non vidi. Commentaria vero in epistolas canonicas videntur mihi erudita & digna ingenio sancti Thomae, praesertim cum in iis cernatur stilus & modus procedendi sancti Thomae, neque obstat, quod in editione Romana hoc opus non recenseatur. Siquidem eo tempore hoc opus nusquam inueniebatur & primum in lucem prodiit Antuerpiae anno 1592.

Obseruatio secunda:
Ex opusculis, quae sancto Thomae tribuuntur, aliqua sunt, quae non est certum esse germana eius opera, quae quia in editione Romana notata sunt diuersitate characteris, de illis nihil dicam. In aliis unum est, quod inscribitur De regimine principum ad regem Cypri, quod mihi multis de causis suspectum semper fuit, primum quia libro 3 cap. 20 scribit auctor huius operis suo tempore accidisse, ut Adolphus imperator Rodulpho & Albertus Adolpho succederet. At sanctus Thomas obiit anno 1274, Adolphus autem Rodulpho successit anno 1292 & Albertus Adolpho anno 1299. Posset quidem fieri, ut ista verba ex margine annotata ab aliquo posteriore in textum irrepserint, sed oratio continuata non videtur admi􏰁ttere istam responsionem. Deinde libro 3 cap. 10 non semel vocat iste auctor summum pontificem Christi successorum, quod improprie dictum esse nemo nescit, qui Christum pontificem aeternum esse nouit, cui nemo succedit, sed omnes ministrant, at sanctus Thomas ita improprie loqui non solet. Praeterea iste auctor stilum habt a stilo sancti