Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/215

From GATE
Revision as of 21:38, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " tempore Henrici tertii Regis Anglorum. Scripsit historiam Anglicanam a Vvi- llemo primo usque ad annum tricesimum quintum Henrici tertii, idest ab anno Dom. 1067 usque ad an...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



tempore Henrici tertii Regis Anglorum. Scripsit historiam Anglicanam a Vvi- llemo primo usque ad annum tricesimum quintum Henrici tertii, idest ab anno Dom. 1067 usque ad anno 1250 & hoc ipso anno habentur haec verba: »Hic ter- minatur fratris Ma􏰁haei Parisiensis monachi S. Albani Chronica« & ibidem in- sinuatur eius mors. Continuauit autem aliquis alius usque ad obitum Henrici tertii, idest ad annum Dom. 1273.

Obseruatio.
Hac historia multa habet scitu digna, praesertim de rebus ecclesiasticis, de con- cilio Lugdunensi, de dissidio inter ecclesiam & imperium. Sed quoniam edita est ab haereticis Tigurinis, caute legenda est, non pauca enim leguntur tum in ipso libro, tum in notis marginalibus, quae videntur addita ab haereticis, ad inuidiam constandam ecclesiae Romanae.


De Martino Polono – 1250

Martinus Polonus natione, monachus professione, archiepiscopus dignitate & poenitentiarius Innocentii quarti pontificis, scripsit Chronicum, in quo breui- ter res gestas pontificum & Imperatorum persequitur usque ad sua tempora, idest usque ad Honorium quartum, qui sedere coepit ad annum Dom. 1285 quem auctorem in hoc meo libro non posuissem, nisi citaretur ab historicis Magdeburgensibus, atque ab aliis haereticis, fuit enim Martinus vir simplex & fabellas pro historiis obtrudit, qualis in primis est illa de Ioanne papa femi- na. Quod enim Magdeburgenses dicunt, hanc narrationem de Ioanne femina haberi apud Marianum Scotum & Sigebertum, qui Martinum Polonum prae- cesserunt, falsum est, ut ostendi in lib. 3 de summo pontifice capitul. 24 nam in impressis codicibus Mariani & Sigeberti irrepsit haec fabula ex Martini Poloni libro, sed in antiquis manuscriptis non habetur.


De Vincentio Bellouacensi – 1250

Vincentius Bellonacensis episcopus ex Ord. Praedicatorum, vixit tempore In- nocentii quarti Pontificis. Scripsit opera laboriosissima, ac praesertim quatuor specula, Doctrinale, Historiale, Naturale & Morale.
Doctrinale speculum continet lib. 17 & tractat de omnibus scientiis a Gramma- tica usque ad Theologiam. Historiale speculum tradit historias ab initio mundi usque ad annum