Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/215

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1200 ad 1300

p. 197



tempore Henrici tertii regis Anglorum. Scripsit Historiam Anglicanam a Vvillelmo primo usque ad annum tricesimum quintum Henrici tertii, idest ab anno Domini 1067 usque ad anno 1250 & hoc ipso anno habentur haec verba: »Hic terminatur fratris Matt􏰁haei Parisiensis monachi S. Albani Chronica« & ibidem insinuatur eius mors. Continuauit autem aliquis alius usque ad obitum Henrici tertii, idest ad annum Domini 1273.

Obseruatio:
Haec Historia multa habet scitu digna, praesertim de rebus ecclesiasticis, de concilio Lugdunensi, de dissidio inter ecclesiam & imperium. Sed quoniam edita est ab haereticis Tigurinis, caute legenda est, non pauca enim leguntur tum in ipso libro, tum in notis marginalibus, quae videntur addita ab haereticis, ad inuidiam conflandam ecclesiae Romanae.


[337.] De Martino Polono – 1250

Martinus Polonus natione, monachus professione, archiepiscopus dignitate & poenitentiarius Innocentii quarti pontificis, scripsit Chronicum, in quo breuiter res gestas pontificum & imperatorum persequitur usque ad sua tempora, idest usque ad Honorium quartum, qui sedere coepit ad annum Domini 1285, quem auctorem in hoc meo libro non posuissem, nisi citaretur ab historicis Magdeburgensibus, atque ab aliis haereticis, fuit enim Martinus vir simplex & fabellas pro historiis obtrudit, qualis in primis est illa de Ioanne papa femina. Quod enim Magdeburgenses dicunt, hanc narrationem de Ioanne femina haberi apud Marianum Scotum & Sigebertum, qui Martinum Polonum praecesserunt, falsum est, ut ostendi in libro 3 De summo pontifice capitul. 24, nam in impressis codicibus Mariani & Sigeberti irrepsit haec fabula ex Martini Poloni libro, sed in antiquis manuscriptis non habetur.


[338.] De Vincentio Bellouacensi – 1250

Vincentius Bellouacensis episcopus ex ordine Praedicatorum, vixit tempore Innocentii quarti pontificis. Scripsit opera laboriosissima, ac praesertim quatuor specula, doctrinale, distoriale, naturale & morale.
Doctrinale speculum continet libros 17 & tractat de omnibus scientiis a grammatica usque ad theologiam.
Historiale speculum tradit historias ab initio mundi usque ad annum