De daemonibus, 1.
In exameron, 1.
In Psalterium, 1.
In Prouerbia Salomonis, 1.
In Ecclesiastem, 1.
In Cantica canticorum, 1.
In Euangelium Mahei, 1.
Sermonum, 1.
Epistolarum, 1.
De collatione & pluralitate beneficiorum ecclesiasticorum tractatus duo.
De Iacobo a Vitriaco – 1240
Iacobus a Vitriaco, natione Gallus. S. R. E. cardinalis & episcopus Tusculanus a Gregorio nono creatus, multis laboribus pro ecclesia Dei perfunctus in oriente & occidente, pie obiit anno dom. 1240 de uo multa narrat Thomas Cantapra- tensis eius ferme aequalis.
Scripsit magnum volumen concionum de tempore, in quibus multus est in sa- cris Scripturis citandis & exponendis.
Scripsit libros duos historiae Hierosolymitanae & occidentalis.
Item librum unum contra Saracenos.
Item libros duos de vita B. Mariae Oegniacensis, qui extant apud Surium, die 23 Iunii. Denique scripsit epistolas ad diuersos.
De Edmundo Cantuariensi – 1240
Sanctus Edmundus archiepiscopus Cantuariensis a Gregorio nono pontifice creatus, obiit anno Dom. 1240 & paulo post ab Innocentio IV pontifice in sanc- tos relatus fuit.
Sripsit utilem librum, qui speculum ecclesiae dicitur & extat in tomo quinto Bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2.
De Innocentio IV – 1243
Innocentius quartus pontifex, patria Geneuensis, vir doctrina & prudentia cla- rus, sedere coepit anno Dom. 1243 & obiit anno 1254. Scripsit dicitur etiam alium librum, Nouelas siue <***> appellatum, necnon librum de pontificis auc- toritate & imperatoris iuribus contra Petrum de Vineis. Sed hos illos posterioris libris <***> eius