Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/205

From GATE
This page has not been proofread



De O􏰁ttone Frisingensi – 1145

Ott􏰁o Frisingensis episcopus, insignis nobilitate, pietate & doctrina, fuit Henrici quarti Imperatoris nepos, Henrici quinti sororius, Conradi Regis frater uteri- nus, Friderici primi patruus, initio monachus fuit Cistercienseis, ac paulo post Abbas Morimundensis, deinde episcopus Frisingensis; tandem in ipso eodem monasterio pie Deo animam reddidit anno Dom. 1259 & quoniam Gilbertum Porretanum aliquando valde laudauerat, in morte reuocauit, si quid in eius laudem dixisset, quod fidei Christianae contrarium videri posset. Siquidem aliqui articuli in Concilio episcoporum ab Eugenio tertio Pontifice damnati fuerant sub nomine Gilberti. Vide haec omnia apud Radeuicum lib. 2 de gestis Friderici Imperatoris cap. 11.
Scripsit O􏰁o Frisingensis libros septem Chronicorum ab orbe condito usque ad annum Dom. 1146 quibus addidit librum octauum de fine mundi, Antichristi persecutione. Resurrectione mortuorum, iudicio finali & gloria beatorum ac suppliciis damnatorum.
Scripsit praeterea de gestis Friderici primi Imp. libros duos; quibus duos alios addidit Radeuicus canonicus Frisingensis.


De Petro Comestore – 1150

Petrus Comestor, qui & Magister historiae Scholasticae, hoc ipso tempore flo- ruit; dedicauit enim opus suum Vvilelmo archiepiscopo Senonensi, cui Ale- xander tertius Papa commisit, ut sententiam quandam Petri Lombardi dam- naret, ut supra diximus, ut sententiam quandam Petri Lombardi damnaret, ut supra diximus. Scripsit historiam sacram 16 libris, qui sunt libri sacri historia- les, videlicet Genesis, Exodus, Leuiticus, Numeri, Iosue, Iudices, Ruth, primus Regum, secundus Regum, tertius Regum, quartus Regum, Tobias, Ezechiel, Daniel, Iudith, Esther, Machabaeorum, Historia Euangelica & historia Actuum Apostolorum. Scripsit autem inserens verbis sacris multa ex Glossis & ex prop- hanis auctoribus & non raro admiscens incertas historias.


De Theoriano – 1170

Theorianus quidam graecus vir doctus, missus fuit a Manuele Imperatore ad Armenos, ut eos ab erroribus circa fidem christianam reuocaret; quod ille egre- gie praestitit anno Domini 1170. Extat dialogus Theoriani Orthodoxi cum gene- rali Armenorum, in tomo quarto Bibliothecae sanctorum Patrum edit. secun- dae, estque dialogus lectus dignus, quamuis Gebebrardus lib. 4 Chronologiae conetur excusare