Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/206

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 188



Armenos ab errore Petri Gnaphei, tamen iudicent lectores, an recte excusauerit.


[309.] De Hugone Etheriano – 1177

Hugo Etherianus natione Thuscus, vir doctus Graece & Latine, Constantinopoli degens scripsit valde erudite librum De processione Spiritus sancti aduersus errores Graecorum, quem librum ad Alexandrum tertium pontificem misit anno 1177 teste Card. Baronio tomo 12 Annalium, ubi & epistolam eiusdem Alexandri ponit, qua gratias agit Hugoni. Scripsit etiam De regressu animarum ab inferis. Utrunque opus extat in tomo 9 Bibliothecae SS. Patrum editionis 2.


[310.] De Arnoldo Carnotensi – 1177

Arnoldus Carnotensis, abbas Bonae Vallis, vir admodum pius & doctus & sancti Bernardi discipulus & amicus in primis, ad quem etiam scripsit epistolam 310 de obitu suo iam imminente. Scripsit insigne opusculum De septem verbis nouissimis a Christo in cruce prolatis. Scripsit item De laudibus virginis Mariae matris Dei, quae duo opera extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo primo editionis secundae. Scripsit quoque secundum librum Vitae sancti Bernardi, qui habetur ad finem operum sancti Bernardi.


[311.] De Ioanne Saresberiensi – 1177

Ioannes Saresberiensis, episcopus Carnotensis, vixit tempore Alexandri tertii. Scripsit multa & in iis Vitam S. Thomae Cantuariensis, Opus poenitentiale, Obiurgationem cleri, Polycraticum libris octo, De nugis curialium, Epistolas ad diuersos. Extant impressa anno 1513.


[312.] De Petro Blesensi – 1177

Petrus Blesensis, archidiaconus Bathoniensis, vixit tempore Alexandri III pontificis & Henrici secundi regis Anglorum, cui diu familiaris & administer fuit. Scripsit multa sapienter & eloquenter, quae nunc extant opera Ioanis Busaei, edita sunt Moguntiae anno 1600, videlicet epistolae 180.

Tractatus de transfiguratione Domini.
Tractatus de conuersione sancti Pauli.
Compendium in Iob.
Tractatus de Hierosolymitana peregrinatione.