Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/204

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 186



Gratianus citat Chrysostomus pro auctore operis imperfecti, & Hieronymus pro Origene.


[305.] De Petro Lombardo – 1145

Petrus Lombardus, episcopus Parisiensis, eodem tempore floruit, quo Gratianus & sicut iste collegit canones & canonistarum quasi magister fuit: sic ille collegit sententias sacrorum theologorum & magister sententiarum & theologorum scholasticorum dici meruit. Ferunt Gratianum & Petrum Lombardum & Petrum Comestorem, germanos fratres fuisse: sed fundamento caret ea opinio. Certe in patria non conueniunt. Gratianus enim Ethruscus fuit ex Clusio ciuitate; Magister Petrus, Lombardus ex Nouaria; Petrus Comestor Gallus ex Trecis. Quae scripserit Petrus Lombardus ex epitaphio sepulchri eius, quod est in ecclesia S. Marcelli Parisiis, cognosci potest, sic enim ibi legitur: »Hic iacet Magister Petrus Lombardus episcopus Parisiensis, qui composuit librum Sententiarum, Glossas psalmorum & epistolarum«.
Porro libri Sententiarum, quod est praecipuum opus Magistri Petri, quatuor sunt.
Primus continet sententias Patrum de Trinitate & unitate Dei.
Secundus, de creatione mundi, ac praecipue angelorum, & hominum & de gratia Dei.
Tertius, de incarnatione Verbi, deque virtutibus & vitiis.
Quartus, de sacramentis & nouissimis, id est resurrectione, iudicio, &.

Obseruatio:
Quamuis Petrus Lombardus Magister appelletur, tamen discipuli eius, scholastici doctores, viri acuti & docti, non omnia probant, quae Magister docuit. Notantur enim articuli viginti sex, in quibus Magister reiicitur, in additione ad Magistrum excusa typis. Nec solum opiniones eius aliquando refelluntur, sed etiam non defuerunt, qui eum ad Alexandrum tertium pontificem detulerint, haeresis nomine, quod docuisset, Christum, ut hominem, non esse aliquid. Quam eius sententiam damnatam fuisse in concilio quodam Parisiensi, iubente Alexandro pontifice, testatur Matt􏰁haeus Paris in Historia Anglicana, in Henrico secundo pag. 132 quae damnatio contigit annis nouem decim post obitum eiusdem Petri. Non diu postea accusatus fuit a Ioachim abbate, quod docuisset, unam summam rem esse Patrem & Filium et Spiritum sanctum. Sed concilium Lateranense sub Innocentio tertio, Petri Lombardi sententiam approbauit & contrariam Ioachimi abbatis reprobauit.