Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/204

From GATE
Revision as of 21:12, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Gratianus citat Chrysostomus pro auctore operis imperfecti, & Hieronymus pro Origene. <br> De Petro Lombardo – 1145 <br> Petrus Lombardus, episcopus Parisiensis, eodem...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Gratianus citat Chrysostomus pro auctore operis imperfecti, & Hieronymus pro Origene.


De Petro Lombardo – 1145

Petrus Lombardus, episcopus Parisiensis, eodem tempore floruit, quo Gratia- nus & sicut iste collegit canones & canonistarum quasi magister fuit: sic ille collegit sententias sacrorum theologorum & magister sententiarum & theolo- gorum scholasticorum dici meruit. Ferunt Gratianum & Petrum Lombardum & Petrum Comestorem, germanos fratres fuisse: sed fundamento caret ea opi- nio. Certe in patria non conueniunt. Gratianus enim Ethruscus fuit ex Clusio ciuitate: Magister Petrus, Lombardus ex Nouaria; Petrus Comestor Gallus ex Trecis. Quae scripserit Petrus Lombardus ex epitaphio sepulchri eius, quod est in ecclesia S. Marcelli Parisiis, cognosci potest, sic enim ibi legitur: »Hic ia- cet Magister Petrus Lombardus episcopus Parisiensis, qui composuit librum sententiarum, glossas psalmorum & epistolarum«.
Porro libri sententiarum, quod est praecipuum opus Magistri Petri, quatuor sunt.
Primus continet sententias Patrum de Trinitate & unitate Dei.
Secundus, de creatione mundi, ac praecipue angelorum, & hominum & de gra- tia Dei.
Tertius de incarnatione Verbi, dque virtutibus & vitiis.
Quartus de sacramentis & nouissimis, id est resurrectione, iudicio, &.

Obseruatio.
Quamuis Petrus Lombardus Magister appelletur, tamen discipuli eius, scho- lastici doctores, viri acuti & docti, non omnia probant, quae Magister docuit; notantur enim articuli viginti sex, in quibus Magister reiicitur, in additione ad Magistrum excusa typis. Nec solum opiniones eius aliquando refelluntur, sed etiam non defuerunt, qui eum ad Alexandrum tertium pontificem detu- lerint, haeresis nomine, quod docuisset, Christum, ut hominem, non esse ali- quid. Quam eius sententiam damnatam fuisse in concilio quodam Parisiensi, iubente Alexandro pontifice, testatur Ma􏰁haeus Paris in historia Anglicana, in Henrico secundo pag. 132 quae damnatio contigit annis nouem decim post obitum eiusdem Petri. Non diu postea accusatus fuit a Ioachim abbate, quod docuisset, unam summam rem esse Patrem & Filium et Spiritum sanctum. Sed concilium lateranense sub Innocentio tertio, Petri Lombardi sententiam appro- bauit & contraria Ioachimi abbatis reprobauit.