Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/203

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 185



Marcum defunctum iam fuisse, quando scribitur respondisse ad epistolam Athanasii, ut undique nutet fundamentum harum epistolarum & septuaginta canonum Nicaeni Concilii.
Secundo, distinctione 63 can. »Adrianus« & can. »in synodo«: ponuntur duo canones ex Historia ecclesiastica Sigeberti, quibus affirmantur inuestiturae episcoporum concessae imperatoribus ab Hadriano primo & a Leone octauo summis pontificibus, quos canones confictos fuisse a Sigeberto schismatico historico probat multis argumentis Card. Baronius tomo 9 Annalium, ad annum tertium Hadriani primi pontificis. Neque obstat quod iidem canones habentur etiam apud Iuonem in Pannomia libro 8 cap. 135 & 136 cum tamen Iuo Sigebertum aetate praecesserit, hoc (inquam) non obstat quoniam Pannomia non dicitur Iuonis, quia sit ab Iuone composita, sed quia sit ex decreto Iuonis maxima ex parte decerpta. Quod autem auctor Pannomiae sit recentior Iuone, perspicuum est ex libro octauo, ubi multa sunt decreta Innocentii secundi pontificis, qui fuit Iuone posterior.
Tertio, causa 24 quaest. 1 can. »Haec est fides« tribuitur iste canon sancto Hieronymo in Symbolo ad Damasium. Sed re vera desumptus est ex Libello fidei Pelagii haeresiarchae ad Innocentium primum pontificem. Id satis constat ex sancto Augustino libro De gratia Christi cap. 30, 31, 32 & 33, ubi ponit ipsa uerba huius symboli & dicit esse uerba Libelli, quem de fide sua Pelagius ad Innocentium misit.
Quarto, causa 10 qaest. 1 can. »Quia sacerdotes«. Iste canon sumitur ex epistola sancti Hieronymi ad Damasum, de oblationibus altaris. Sed ea epistola indigna est, quae sancto Hieronymo tribuatur, nam inter sancti Spiritus organa numerat auctor huius epistolae Eusebium Chronographum, quem sanctus Hieronymus Arianum haereticum passim appellat.
Item scribens ad Damasum citat Chrysostomi Commentarium in Matt􏰁haeum: at eo tempore, quo Chrysostomus scripsit in Ma􏰁tthaeum, Damasus iam ante multos annos obierat. Obiit enim Damasus anno septimo Theodosii senioris, Chrysostomus autem anno sequenti ordinatur presbyter & incipit concionari ad populum; inter quas homilias sunt etiam illae, quibus explicatur euangelium sancti Matt􏰁haei. Omitt􏰁o quod stilus huius epistolae impolitus & barbarus cum sit, nihil habet simile cum stilo sancti Hieronymi.
Quinto, causa 22 can. »Nec artificioso«, citatur sanctus Augustinus in libro De conflictu uirtutum & uitiorum cap. 19. At is liber non potest esse S. Augustini, cum in fine eius libri commendetur Regula S. Benedicti, qui fuit plus centum annis Augustino posterior.
Sexto, causa 17 can. »Nubendi licentia«, iterum citatur idem liber cap. 24 qui nullo modo Augustini esse potest. Adde quod plurimis in locis