Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/203

From GATE
Revision as of 21:10, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Marcum defunctum iam fuisse, quando scribitur respondisse ad epistolam At- hanasii; ut undique nutet fundamentum harum epistolarum & septuaginta ca- nonum Nicaeni Concilii....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Marcum defunctum iam fuisse, quando scribitur respondisse ad epistolam At- hanasii; ut undique nutet fundamentum harum epistolarum & septuaginta ca- nonum Nicaeni Concilii.
Secundo, distinctione 63 can. Adrianus & can. in synodo: ponuntur duo ca- nones ex historia ecclesiastica Sigeberti, quibus affirmantur in uestiturae epis- coporum concessae imperatoribus ab Hadriano primo & a Leone octauo sum- mis pontificibus quos canones confictos fuisse a Sigehento scismatico historico probat multis argumentis Card. Baronius tomo 9 Annalium, ad annum tertium Hadriani primi pontificis. Neque obstat quod iidem canones habentur etiam apud Iuonem in Pannomia lib. 8 cap. 135 & 136 cum tamen Iuo Sigebertum aetate praecesserit, hoc (inquam) non obstat quoniam Pannomia non dicitur Iuonis, quia sit ab Iuone composita, sed quia sit ex decreto Iuonis maxima ex parte decerpta. Quod autem auctor Pannomiae sit recentior Iuone, perspicuum est ex libro octauo, ubi multa sunt decreta Innocentii secundi pontificis, qui fuit Iuone posterior.
Tertio, causa 24 quaest. 1 can. Haec est fides; tribuitur iste canon sancto Hie- ronymo in Symbolo ad Damasium. Sed re vera desumptus est ex libello fidei Pelagii haeresiarchae ad Innocentium primum pontificem. Id satis constat ex sancto Augustino libro de gratia Christi cap. 30, 31, 32 & 33 ubi ponit ipsa uerba huius symboli & dicit esse uerba libelli, quem de fide sua Pelagius ad Innocen- tium misit.
Quarto, causa 10 qaest. 1 can. Quia sacerdotes. Iste canon sumitur ex epistola sancti Hieronymi ad Damasum, de oblationibus altaris. Sed ea epistola indigna est, quae sancto Hieronymo tribuatur: nam inter sancti Spiritus organa nume- rat auctor huius epistolae Eusebium Chronographum, quem sanctus Hierony- mus Arianum haereticum passim appellat.
Item scribens ad Damasum citat Chrysostomi Commentarium in Ma􏰁haeum: at eo tempore, quo Chrysostomus scripsit in Ma􏰁haeum, Damasus iam ante multos annos obierat. Obiit enim Damasus anno septimo Theodosii senioris; Chrysostomus autem anno sequenti ordinatur presbyter & insipit concionari ad populum; inter quas homilias sunt etiam illae quibus explicatus Euangilium sancti Ma􏰁haei. Omi􏰁o quod stilus huius epistolae impolitus & barbarus cum sit, nihil habet simile cum stilo sancti Hieronymi.
Quinto, causa 22 can. nec artificioso, citatur sanctus Augustinus in libro de conflictu uirtutum & uitiorum cap. 19. At is liber non potest esse S. Augustini, cum in fine eius libri commendetur Regula S. Benedicti, qui fuit plus centum annis Augustino posterior.
Sexto, causa 17 can. Nubendi licentia, iterum citatur idem liber cap. 24 qui nullo modo Augustini esse potest. Adde quod plurimis in locis