Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/191

From GATE
Revision as of 19:09, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " nunc S. Isidori, nunc S. Fulgentii nomine eum librum venditans. Itaque catholi- ci diu libri eius auctorem quaerentes suspicati sunt, auctorem fuisse quendam Valtarnum ad qu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



nunc S. Isidori, nunc S. Fulgentii nomine eum librum venditans. Itaque catholi- ci diu libri eius auctorem quaerentes suspicati sunt, auctorem fuisse quendam Valtarnum ad quem scripsit S. Anselmus librum de azymo: hinc postea Domi- nicus a Soto, Claudius Sanctius, Gulielmus Alanus Cardinalis, & alii, auctorem erroris de impanatione fecerunt Valramum. Sed reuera opus illud de diuinis of- ficiis a Vviclefo citatum, non est Valrami, qui nihil eiusmodi usquam scripsisse legitur, sed Ruperti Tuitiensis abbatis, de quo nunc agimus; siquidem initium illius operis, quod a Vvclefo citabatur apud Valdensem, erat »Ea quae per anni circulum«; & hoc ipsum est initium librorum Ruperti de officiis diuinis. Dein- de omia, quae citabat Vviclefus ex auctore de diuinis officiis inueniuntur ad verbum in lib. 2 de officiis diuinis cap. 2 & cap. 9 apud Rupertum. Praeterea errores istius libri, inueniuntur etiam in libris Ruperti in Exodum & in Ioan- nem, ut plene constet eundem esse auctorem omnium istorum librorum. Deni- que Algerus lib. 1 de sacramento eucharistiae cap. 6 dicit tempore suo exortam nouam haeresim, & absurdissimam de impanatione. Atqui rupertus vixit eo- dem seculo, quo Algerus & erat Algero paulo senior; & hic ipse error, quem Algerus notae, habetur in secundo lib. 2 & cap. 9 de officiis diuinis apud Ru- pertum. Atque haec videtur esse causa, ut opera Ruperti Tuitiensis alioqui non mala, nec indocta, iacuerint sine luce & honore in tenebris obliuionis, annis cir- citer quadringentis; nam nostro primum tempore coeperunt lucem aspicere.

Obseruatio secunda.
Error Ruperti in eo situs est, quod existimauit, non conuerti panem in corpus Christi dum conficitur eucharistia, sed assumi a verbo diuino, quemadmodum assumpta est humanitas. Id perspicuum est ex libro sexto in Ioannem, ubi Ru- pertus dicit: »Verbum factum esse hominem, non destruendo, sed assumendo humanitatem: & eodem modo in eucharistia idem verbum fieri panem non destruendo, sed assumendo panem«, & similia habet lib. 2 in Exodum cap. 10, sed clarissime lib. 2 de officiis diuinis cap. 2 cum sict ait: »Nec duo corpora dicuntur, aut sunt, hoc quod de altari & illud quod acceptum est de utero vir- ginis: quia videlicet unum idemque verbum, unus diemque Deus sursum est in carne, hic in pane«, & cap. 9 sic inquit: »Verbum Patris carni & sanguini, quem de utero uirginis assumpserat, & pani ac vino, quod de altari assumpsit, medium interueniens, unum sacrificium efficit, quod cum in ora fidelium sacerdos distribuit, panis & vinum absuminitur & transit: partus autem virgi- nis cum unito sibi verbo Patris & in caelo & in hominibus integer permanet & inconsumptus«; haec ille ubi cum dicit,