Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/188

From GATE
Revision as of 17:14, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " composita, sed quia sit ex decreto Iuonis maxima ex parte desumpta: est enim Pannomia quasi compendium decreti Iuonis & ideo mirum videri non debet, quod libro 8 multa sint...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



composita, sed quia sit ex decreto Iuonis maxima ex parte desumpta: est enim Pannomia quasi compendium decreti Iuonis & ideo mirum videri non debet, quod libro 8 multa sint decreta ex Innocentio secundo papa & ex historia Sige- berti qui fuerunt Iuone posteriores.


De Samuele Marochiano – 1090

Samuel Marochianus ex Iudaeo christianus scripsit utilissimam epistolam, siue librum ade aduentu Messiae & de iis, quae Iudaei moderni: negant & ob quae in Judaismo obstinare perseuerant. Scripsit autem ut ipse testatr, psot mille annos ab ultima euersione Ierosolymae sub Tito imp. id est post annos mille septuaginta duos a natali Domini. Extat hic liber in tomo 4 bibliothecae sanc- torum patrum, edit. secunda, & etiam seorsim excusus inuenitur.


Seculum duodecimum ab anno 1100 ad 1200


De Leone Ostiensi – 1101

Leo Marsicanus episcopus Ostiensis factus a Paschali secundo, sub eodem obiit ad initium anni 1110. Scripsit Chronicum Monasterii Cassinensis a sanc- to benedicto usque ad Desiderium abbatem, qui fuit postea Victor papa tertius. In quo Chronico non pauca a􏰁inguntur ad historiam ecclesiasticam illo- rum temporum valde utilia.


De Zacharia Chrysopolitano – 1101

Zacharias episcopus Chrysopoleos vixit tempore Paschalis secundi Pontificis ad initium anni 1101 & scripsit in quatuor euangelia quatuor libros Commen- tariorum.


De Sigeberto Historico – 1101

Sigebertus monachus Gemblacensis vixit tempore Gregorii septimi Pontificis & obiit tempore Paschalis secundi circa annum Dom. 1112. Scripsit chronolo- giam, quae extat cum aliis historicorum Germanorum libris ab anno Dom. 381 usque ad annum 1111 continuauit Sigebertum Robenus de Monte usque ad annum Dom. 1210.
Porro Sigebertus in sua Chronologia iniquior fuit Gregorio septimo ob studium erga Imperatorum, qua de causa non pauca mentitus est, & praeser- tim cum narrat obitum ipsius Gregorii.