Ab anno Domini 1000 ad 1100
p. 169
nachus quidam Erphesphordensis, cuius nomen proprium ignoratur, usque ad annum Domini 1472.
[285.]
De Ingulpho Anglo – 1077
Ingulphus abbas in Anglia viuebat anno Domini 1050, ut ipse testatur in fine Historiae suae, sed superuixit usque ad annum Domini 1100.
Scripsit Historiam monasteriorum Angliae, quae amplissima erant, sed attingit multa, quae ad res gestas regum Angliae pertinent.
Incipit ab anno Domini 664 & definit anno Domini 1067, quo rex Vvillelmus primus regnare coepit.
Extat hic auctor cum aliis, qui de rebus Anglicanis scripserunt.
[286.]
De Mariano Scoto – 1083
Marianus Scotus monachus Fuldensis scripsit libros tres Chronicorum ab initio mundi usque ad annum Domini 1083.
Sed primus liber caret principio.
Describit historiam uniuersalem satis diligenter.
Continuauit eius Historia Dodechinus abbas S. Dysibodi usque ad annum Domini 1200.
[287.]
De B. Brunone – 1088
Bruno Cartusianorum institutor, Coloniensis, vir doctissimus habitus est, ut testantur multa encomia sapientiae ipsius apud Surium die sexto Octobris.
Vixit tempore Urbani secundi pontificis, a quo Romam vocatus fuit ex Cartusia.
Obiit autem anno Domini 1101 ex Vita eius apud Surium.
Scripsit multa, quae extant impressa Parisiis apud Iodocum Ascensium, praecipua esse videntur Commentaria in Psalmos & Commentaria in epistolas s. Pauli.
[288.]
De Iuone – 1088
Ivo Carnotensis episcopus vixit tempore Urbani secundi, ad quem extant epistolae, sed superuixit usque ad annum 1114.
Scripsit volumen Decretorum.
Scripsit etiam De diuinis & ecclesiasticis officiis & praecipuis festis diebus sermones viginti unum, qui extant excusi Coloniae cum aliis similibus libris.
Scripsit quoque librum De corpore Domini, quod extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 3.
Scripsit denique epistolas multas ad varios, quarum nonnullas refert Card. Baronius tomo 11 & 12 Annalium.
Fertur etiam sub Iuonis nomine Patnormia seu potius Pannomia, sed ea Pannomia non dicitur Iuonis, quia sit ab Iuone