Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/189

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 171



Scripsit praeterea duos libros De viris illustribus, inter quos se ipse posuit & opuscula sua diligentissime numerauit. Inter quae opuscula unum inuenitur Contra epistolam Gregorii septimi ad episcopum Merensem, & alterum Contra epistolam Paschalis secundi, quae opuscula merito ab ecclesia catholica interdicta fuerunt.
Scripsit quoque, ut ipse testatur, librum Contra eos qui calumniantur missas coniugatorum presbyterorum, qui liber periisse videtur, & iure, indignus enim erat qui lucem aspiceret. Neque enim Gregorius septimus, in cuius odium liber ille scriptus erat, reprehenderat Missas coniugatorum presbyterorum, sed missas concubinariorum presbyterorum, neque vetuerat Gregorius, missas eiusmodi concubinariorium audiri, quod existimaret illas non esse veras missas, sed quod iudicaret concubinarios indignos esse, qui missam celebrarent, & qui a fidelibus populis frequentarentur. Quod autem liber ille Sigeberti in defensionem concubinariorum sacerdotum, scriptus esset contra Gregorii papae edictum. Perspicuum est ex ipsa eius Chronologia ad annum Domini 1074, ubi dicit, a Gregorio septimo prohibitos fuisse uxoratos sacerdotes diuina officia celebrare, nouo exemplo & inconsiderato, &c. Sed in defensionem Gregorii papae contra calumnias Sigeberti, scripsit sanctus Anselmus in epistola ad Gulielmum abbatem, quae est numero octaua, ubi sic ait: »De presbyteris«, inquit, »qui se aperte reproba libidinis conuersatione Deo reprobabiles exhibent, omnino tenendum est quod apostolica prouidentia ecclesiastico iustoque rigore constituit. Nempe nullatenus conuenit, ut ibi reuerenter adstent, ubi pertinaciter aperta & impudenti libidine foetentes, Dei & sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deseruiunt, imo non deseruiunt, sed quantum ad ipsos, commaculant, non quo quis ea, quae tractant, contemnenda, sed tractantes execrandos existimet, ut quae Dei & angelorum praesentia non reuerentur, vel hominum detestatione repulsi, sacra contaminare desistant«.


[293.] De Gofrido Vindocinensi – 1101

Gofridus abbas Vindocinensis & Cardinalis tituli S. Priscae ab Urbano secundo creatus, vixit usque ad extrema tempora Innocentii secundi, ut constat ex epistola Innocentii ad ipsum. Scripsit epistolarum libros quinque, opuscula quindecim & sermones duodecim, quae omnia extant excusa Pasisiis anno 1610, opera Iacobi Sirmundi e societate Iesu.


[294.] De Euthymio Zigabeno – 1118

Euthymius Zigabenus monachus vixit tempore Alexii Comneni imperatoris, ut ipse testatur initio Panopliae.