Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/188

From GATE
Revision as of 10:42, 13 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 170



composita, sed quia sit ex decreto Iuonis maxima ex parte desumpta. Est enim Pannomia quasi compendium Decreti Iuonis & ideo mirum videri non debet, quod libro 8 multa sint decreta ex Innocentio secundo papa & ex Historia Sigeberti qui fuerunt Iuone posteriores.


[289.] De Samuele Marochiano – 1090

Samuel Marochianus ex Iudaeo christianus scripsit utilissimam epistolam siue librum De aduentu Messiae & de iis, quae Iudaei moderni negant & ob quae in Iudaismo obstinate perseuerant. Scripsit autem, ut ipse testatur, post mille annos ab ultima euersione Ierosolymae sub Tito imperatore, id est post annos mille septuaginta duos a natali Domini. Extat hic liber in tomo 4 Bibliothecae sanctorum Patrum editionis secundae, & etiam seorsim excusus inuenitur.


Seculum duodecimum ab anno 1100 ad 1200


[290.] De Leone Ostiensi – 1101

Leo Marsicanus episcopus Ostiensis factus a Paschali secundo, sub eodem obiit ad initium anni 1110. Scripsit Chronicum monasterii Cassinensis a sancto Benedicto usque ad Desiderium abbatem, qui fuit postea Victor papa tertius. In quo Chronico non pauca a􏰁ttinguntur ad historiam ecclesiasticam illorum temporum valde utilia.


[291.] De Zacharia Chrysopolitano – 1101

Zacharias episcopus Chrysopoleos vixit tempore Paschalis secundi pontificis ad initium anni 1101 & scripsit in quatuor euangelia quatuor libros Commentariorum.


[292.] De Sigeberto historico – 1101

Sigebertus monachus Gemblacensis vixit tempore Gregorii septimi pontificis & obiit tempore Paschalis secundi circa annum Domini 1112. Scripsit Chronologiam, quae extat cum aliis historicorum Germanorum libris, ab anno Domini 381 usque ad annum 1111. Continuauit Sigebertum Robenus de Monte usque ad annum Domini 1210.
Porro Sigebertus in sua Chronologia iniquior fuit Gregorio septimo ob studium erga imperatorem, qua de causa non pauca mentitus est, & praesertim cum narrat obitum ipsius Gregorii.