Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/178

From GATE
Revision as of 16:53, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " fuisse coronationi Henrici primi Imp. quae facta esta a Benedicto papa octa- uo anno 1014. Fuit vir doctus & scripsit vitam S. Udalrici episcopi Augustani, quae extat apud S...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



fuisse coronationi Henrici primi Imp. quae facta esta a Benedicto papa octa- uo anno 1014. Fuit vir doctus & scripsit vitam S. Udalrici episcopi Augustani, quae extat apud Surium die 4 Iulii. Scripsit etiam de officio Missae, siue de re- bus ad Missam pertinentibus; qui liber extat cum caeteris eiusdem argumenti impressus Colonia & Romae; & tomo 6 bibliothecae S. patrum, edit. 2 ex quo etiam libro cap. 2 discimus, hoc primum tempore coepisse in Romana ecclesia cani ad Missam symbolum fidei. Scripsit multas epistolas & alia opera quae utrum extent, ignoro.


De Glabro Rodulpho – 1040

Glaber Rodulphus monachus scripsit hostorias sui temporis libris quinque, sa- tis accurate, ubi tamen dicit Conradum regem obiisse anno Dom. 1041. Videtur scriptorum vitio positum esse, pro anno undequadragesimo, idest tricesimo nono; ut habent alii historici, ac praesertim Hermannus Contractus. Floruit circa annum Dom. 1040.


De Hermanno Contracto – 1050

Hermannus Contractus a membrorum fere omnium contractione & debilitate, sic appellatus, filius fuit nobilissimi cuiusdam Comitis & monachus Augien- sis valde pius. Scripsit de sex aetatibus mundi Chronicum, quod perduxit us- que ad annum Domini 1052. Sed continuatum fuit a Bertoldo usque ad annum 1065. Scripsisse praeterea dicitur Antiphonam: »Salue Regina« & »Alma Re- demptoris«; necnon sequentiam illam de Spiritu sancto, »Veni sancte Spiritus & emi􏰁e caelitus lucis tuae radium«, &c. Scripsit alia permulta ad musicam & Astrolabium spectantia. Vide Chronicum Hermanni auctius apud Henricum Canisium tomo 1 antiquae lectionis.


De S. Leone nono Pontifice – 1050

Sanctus Leo papa IX ex episcopo Tullensi sedere coepit in apostolica sede anno Domini 1049 & sedit annis sex. Itaque obiit anno Domini 1054, scripsit insig- nem epistolam ad Michaelem episcopum Constantinopolitanum contra Grae- corum errores; quam Sigebertus librum appellat. Scripsit etiam & ad Constan- tinum Monomachum imperatorem Graecorum & ad alios multos, quae extant inter epstolas summorum pontificum & seorsim apud Card. Baronnium tomo undecimo Annalium; & praeter epistolas extant etiam homiliae & sermones impressi Louanii anno Domini 1565 & Coloniae anno 1568.