Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/177

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1000 ad 1100

p. 159



[262.] De Frodoardo – 960

Frodoardus abbas Remensis scripsit Chronicum Remense ab anno Domini nongentesimo decimonono usque ad annum nongentesimum sexagesimum sextum, quo anno creditur obiisse. Extat cum aliis scriptoribus rerum Gallicanarum ex Bibliotheca P. Pithoei Parisiis anno 1588 excusum.


[263.] De Mose Barcepha

Moses Barcepha episcopus Syrus, qui dicitur floruisse hoc seculo, scripsit librum De paradiso in partes duas diuisum, qui extat in primo tomo Bibliothecae S. Patrum, editionis secundae. Est autem hic liber caute legendus, quia non pauca affirmat contra veram theologiam.


Seculum undecimum ab anno 1000 ad 1100


[264.] De S. Fulberto Carnotensi

Sanctus Fulbertus episcopus Carnotensis ad initium huius seculi floruit. Obiit autem anno 1028, teste Card. Baronio in Annalibus tomo 11 ad hunc annum.
Scripsit epistolas multas ad diuersos, quarum plerasque ponit idem Card. tomo undecimo. Extat etiam una ad Adeodatum De Sacramento eucharistiae adiuncta libro Paschasii Corbeiensis. Scripsit quoque librum De officiorum ecclesiasticorum varietate, quem inuenies in Bibliotheca S. Patrum tomo 3 editionis secundae. Extant epistolae & alia opera eius, impressa Parisiis in octauo anno 1680.


[265.] De S. Burchardo Vormaciensi – 1010

Sanctus Burchardus episcopus Vormaciensis eodem tempore vixit, & anno 1026 obiit sancte & religiose, ut semper vixerat. Scripsit viginti libros Decretorum ex conciliis & pontificibus ac S. Patribus.


[266.] De Bernone – 1014

Berno abbas Augiensis vixit eodem tempore. Ipse enim in libro De rebus ad Missae officium pertinentibus cap. 2 testatur, se inter-